Charter Document - 02820476
| Charter Number: | 02820476 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartularium monasterii de Rameseia [Ramsey] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1243 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Westmonasterium a die Sancte Trinitatis in unum mensem anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis vicesimo septimo coram Roberto de Lexynton Rogero de Turkelby Jollano de Nevill[e] et Gilberto de Prestone Justiciariis et aliis domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Ranulphum Abbatem de Rameseie querentem per Willelmum de Luyton positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Matheum de Leyam deforciantem per Matheum de Merston positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de quinque hidis terre cum pertinentiis in Berkford Unde placitum finis facti sum monitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Abbas recognovit predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius Mathei habendum et tenendum eidem Matheo et heredibus suis de predicto Abbate et successoribus suis et ecclesia predicta inperpetuum Reddendo inde per annum unam marcam argenti ad duos terminos scilicet medietatem ad festum Sancti Michaelis et medietatem aliam ad Pascha et faciendo inde regale servitium in scutagiis quantum pertinet ad tantam terram de baronia de Rameseie Et similiter inveniendo inde eidem Abbati et successoribus suis et ecclesie predicte unum militem in servitio domini Regis ad custum militum de eadem baronia secundum consuetudinem ejusdem baronie quando idem Abbas vel successores sui invenerint domino Regi quatuor milites in servitio suo per sum monitionem suam quotienscumque ad predictam terram pertineat quod predictum militem debeant invenire sicut predictum est et [sicut] alii milites ejusdem baronie faciunt Et preterea idem Abbas remisit et quietum clamavit de se et successoribus suis et ecclesia predicta eidem Matheo et heredibus suis omnia damna que dicebat se habuisse occasione quod idem Matheus ei predicta servitia prius non fecerat usque ad diem quo hec concordia facta fuit Et pro hac recognitione remissione quieta clamantia fine et concordia idem Matheus dedit predicto Abbati unum astercum suorum
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Westmonasterium a die Sancte Trinitatis in unum mensem anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis vicesimo septimo coram Roberto de Lexyntonname Rogero de Turkelbyname Jollano de Nevill[e]name et Gilberto de Prestone Justiciariisname et aliis domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Ranulphum Abbatem de Rameseiename querentem per Willelmum de Luytonname positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Matheum de Leyamname deforciantem per Matheum de Merstonname positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de quinque hidis terre cum pertinentiis in Berkford Unde placitum finis facti sum monitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Abbasname recognovit predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius Matheiname habendum et tenendum eidem Matheoname et heredibus suis de predicto Abbatename et successoribus suis et ecclesia predicta inperpetuum Reddendo inde per annum unam marcam argenti ad duos terminos scilicet medietatem ad festum Sancti Michaelis et medietatem aliam ad Pascha et faciendo inde regale servitium in scutagiis quantum pertinet ad tantam terram de baronia de Rameseie Et similiter inveniendo inde eidem Abbatiname et successoribus suis et ecclesiename predicte unum militem in servitio domini Regisname ad custum militum de eadem baronia secundum consuetudinem ejusdem baronie quando idem Abbasname vel successores sui invenerint domino Reginame quatuor milites in servitio suo per sum monitionem suam quotienscumque ad predictam terram pertineat quod predictum militem debeant invenire sicut predictum est et [sicut] alii milites ejusdem baronie faciunt Et preterea idem Abbasname remisit et quietum clamavit de se et successoribus suis et ecclesianame predicta eidem Matheoname et heredibus suis omnia damna que dicebat se habuisse occasione quod idem Matheusname ei predicta servitia prius non fecerat usque ad diem quo hec concordia facta fuit Et pro hac recognitione remissione quieta clamantia fine et concordia idem Matheusname dedit predicto Abbatiname unum astercum suorum
