Charter Document - 02820472

Charter Document - 02820472


Charter Number: 02820472
Cartulary Title: Cartularium monasterii de Rameseia [Ramsey]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1224
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Westmonasterium in crastino Sancte Katarine anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis nono coram Martino de Pateshill[e] Thoma de Multon Thoma de Haiden[e] Roberto de Lexintone Gaufrido le Sauvage Justiciariis et aliis domini Regis fidelibus ibi tunc presentibus inter Hugonem Abbatem Rameseie petentem per Johannem de Huntedone positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Robertum de Bauvill[e] tenentem de tribus virgatis terre cum pertinentiis in Walton[e] Unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Abbas recognovit predictas tres virgatas terre cum pertinentiis suis esse jus ipsius Roberti habendum et tenendum ipsi Roberto et heredibus suis de predicto Abbate et successoribus suis et ecclesia sua de Ramesiea inperpetuum Reddendo inde annuatim unam marcam argenti ad duos terminos anni scilicet medietatem ad festum Sancti Michaelis et aliam medietatem ad Pascha pro omni servitio salvo forinseco servitio Et pro hac recognitione [et] fine et concordia idem Robertus remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis ipsi Abbati et successoribus suis totum jus et clameum quod habuit in advocatione ecclesie ejusdem ville inperpetuum

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Westmonasterium in crastino Sancte Katarine anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis nono coram Martino de Pateshill[e]name Thoma de Multonname Thoma de Haiden[e]name Roberto de Lexintonename Gaufrido le Sauvage Justiciariisname et aliis domini Regis fidelibus ibi tunc presentibus inter Hugonem Abbatem Rameseiename petentem per Johannem de Huntedonename positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Robertum de Bauvill[e]name tenentem de tribus virgatis terre cum pertinentiis in Walton[e] Unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Abbasname recognovit predictas tres virgatas terre cum pertinentiis suis esse jus ipsius Robertiname habendum et tenendum ipsi Robertoname et heredibus suis de predicto Abbatename et successoribus suis et ecclesia sua de Ramesieaname inperpetuum Reddendo inde annuatim unam marcam argenti ad duos terminos anni scilicet medietatem ad festum Sancti Michaelis et aliam medietatem ad Pascha pro omni servitio salvo forinseco servitio Et pro hac recognitione [et] fine et concordia idem Robertusname remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis ipsi Abbatiname et successoribus suis totum jus et clameum quod habuit in advocatione ecclesie ejusdem ville inperpetuum