Charter Document - 02820470

Charter Document - 02820470


Charter Number: 02820470
Cartulary Title: Cartularium monasterii de Rameseia [Ramsey]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1211
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Huntind[on] in quindecim dies post Pascha anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis duodecimo coram Stephano de Segrave Willelmo filio Warini Willelmo de Londonia Willelmo Basset Willelmo de Eboraco justiciariis itinerantibus et aliis domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Nicholaum de Stivecle petentem et Hugonem Abbatem de Rameseie tenentem de ducentis acris terre cum pertinentiis in Stivecle Unde assisa mortis antecessoris sum monita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod prefatus Nicholaus remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis predicto Abbati et successoribus suis et ecclesie sue de Rameseie totum jus et clamem quod habuit in tota predicta terra cum pertinentiis inperpetuum Et preterea idem Nicholaus remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis predicto Abbati et successoribus suis et ecclesie predicte totum jus et clamem quod habuit in toto manerio de Giddinge cum pertinentiis inperpetuum Et pro hac remissione quieta clamantia fine et concordia predictus Abbas dedit ipsi Nicholao triginta marcas argenti

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Huntind[on] in quindecim dies post Pascha anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis duodecimo coram Stephano de Segravename Willelmo filio Warininame Willelmo de Londonianame Willelmo Bassetname Willelmo de Eboraco justiciariis itinerantibusname et aliis domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Nicholaum de Stiveclename petentem et Hugonem Abbatem de Rameseiename tenentem de ducentis acris terre cum pertinentiis in Stivecle Unde assisa mortis antecessoris sum monita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod prefatus Nicholausname remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis predicto Abbatiname et successoribus suis et ecclesie sue de Rameseiename totum jus et clamem quod habuit in tota predicta terra cum pertinentiis inperpetuum Et preterea idem Nicholausname remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis predicto Abbatiname et successoribus suis et ecclesiename predicte totum jus et clamem quod habuit in toto manerio de Giddinge cum pertinentiis inperpetuum Et pro hac remissione quieta clamantia fine et concordia predictus Abbasname dedit ipsi Nicholaoname triginta marcas argenti