Charter Document - 02820468
| Charter Number: | 02820468 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartularium monasterii de Rameseia [Ramsey] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1193 - 1194 |
| Date type: | Internal, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Ricardi anno quinto regni sui apud Westmonasterium coram W[altero] Rotomagensi Archiepiscopo Galfrido filio Petri Ricardo de Pecco Othone filio Willelmi Simone de Pateshille Osberto filio Herevei Hugone de Chaucumbe [et] Stephano de Sancto Jacobo justiciariis domini Regis et multis aliis ibidem presentibus inter Thurstanum Priorem Rameseie positum loco Abbatis ad lucrandum vel perdendum et Radulphum de Stivecle de duabus virgatis terre in Gidding et sex decem acris de essartis in Parva Stivecle Unde placitum fuit inter eos in curia domini Regis scilicet quod predictus Prior concessit predicto Radulpho et heredibus suis totam predictam terram tenendum jure hereditario de domo Rameseie pro septem solidos reddendo prefatis Abbati et monachis de Ramesia ad duos terminos per annum [videlicet] ad Pascha tres solidos et sex denarios et ad festum Sancti Michaelis tres solidos et sex denarios pro omni servitio quod ad Abbatem et monachos pertinet salvo forinseco servitio
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Ricardi anno quinto regni sui apud Westmonasterium coram W[altero] Rotomagensi Archiepiscoponame Galfrido filio Petriname Ricardo de Pecconame Othone filio Willelminame Simone de Pateshillename Osberto filio Hereveiname Hugone de Chaucumbename [et] Stephano de Sancto Jacobo justiciariis domini Regisname et multis aliis ibidem presentibus inter Thurstanum Priorem Rameseiename positum loco Abbatisname ad lucrandum vel perdendum et Radulphum de Stiveclename de duabus virgatis terre in Gidding et sex decem acris de essartis in Parva Stivecle Unde placitum fuit inter eos in curia domini Regis scilicet quod predictus Priorname concessit predicto Radulphoname et heredibus suis totam predictam terram tenendum jure hereditario de domo Rameseiename pro septem solidos reddendo prefatis Abbatiname et monachis de Ramesianame ad duos terminos per annum [videlicet] ad Pascha tres solidos et sex denarios et ad festum Sancti Michaelis tres solidos et sex denarios pro omni servitio quod ad Abbatemname et monachosname pertinet salvo forinseco servitio
