Charter Document - 02820467

Charter Document - 02820467


Charter Number: 02820467
Cartulary Title: Cartularium monasterii de Rameseia [Ramsey]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1192
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Huntingdoniam in octabis Assumptionis Sancte Marie anno regni Regis Ricardi tertio coram Gaufrido filio Petri et Osberto filio Hervei et Willelmo Ruffo et Michaele Belet et Willelmo filio Ricardi et Simone de Pateshille justiciariis domini Regis et aliis fidelibus domini Regis ibi tunc presentibus inter Abbatem de Rameseia per Walterum de Stivecle Senescallum ejusdem Abbatis positum in loco suo in curia domini Regis ad lucrandum vel perdendum et Abbatem de Saltreia et conventum utriusque loci per Rogerum Celerarium de Saltreia et fratrem Willelmum Monachum positos in loco ejusdem Abbatis in curia domini Regis ad lucrandum vel perdendum de marisco inter Witlesmare et Ubbemare Unde placitum fuit inter eos in curia domini Regis scilicet quod omnes lade quas monachi de Saltreia fecerant in illo marisco ob stipabuntur excepta illa magna lada que vadit de Witlesmare versus Saltreiam que remanebit aperta per quam ipsi monachi de Saltreia adducent lapides et cetera necessaria ad constructionem monasterii sui et aliarum officinarum suarum Et monachi de Saltreia habebunt unam parvam casam tantum super ipsam ladam in qua ad ductores lapidum quiescere possint cum opus fuerit et nullam aliam casam nec domum in marisco illo facient preter illam solam Nec arbores plantabunt nec curtilagium nec ladas nec trencheias ulterius facient ibi nec patientur ut piscatores sui intrent in maras monachorum de Rameseya piscandi causa Pratum quoque quod Willelmus Brito falsare solebat quietum remanet Abbati et monachis de Rameseya Ita quod omni tempore quo prata in defensione esse solent et debent fratres Saltreie averia sua ab illo custodient nec illud scienter depasci sinent Custodient etiam averia sua ne damna facient in retibus piscatorum de Rameseia que suspendi solent juxta Ubbemare et de Witlesmare Et si damnum fecerint fratres de Saltreia solvent damnum sicut piscatores de Rameseia probare poterunt per testes et per juramentum

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Huntingdoniam in octabis Assumptionis Sancte Marie anno regni Regis Ricardi tertio coram Gaufrido filio Petriname et Osberto filio Herveiname et Willelmo Ruffoname et Michaele Beletname et Willelmo filio Ricardiname et Simone de Pateshille justiciariis domini Regisname et aliis fidelibus domini Regis ibi tunc presentibus inter Abbatem de Rameseianame per Walterum de Stivecle Senescallum ejusdem Abbatisname positum in loco suo in curia domini Regis ad lucrandum vel perdendum et Abbatem de Saltreianame et conventumname utriusque loci per Rogerum Celerarium de Saltreianame et fratrem Willelmum Monachumname positos in loco ejusdem Abbatisname in curia domini Regis ad lucrandum vel perdendum de marisco inter Witlesmare et Ubbemare Unde placitum fuit inter eos in curia domini Regis scilicet quod omnes lade quas monachi de Saltreianame fecerant in illo marisco ob stipabuntur excepta illa magna lada que vadit de Witlesmare versus Saltreiam que remanebit aperta per quam ipsi monachi de Saltreianame adducent lapides et cetera necessaria ad constructionem monasteriiname sui et aliarum officinarum suarum Et monachi de Saltreianame habebunt unam parvam casam tantum super ipsam ladam in qua ad ductores lapidum quiescere possint cum opus fuerit et nullam aliam casam nec domum in marisco illo facient preter illam solam Nec arbores plantabunt nec curtilagium nec ladas nec trencheias ulterius facient ibi nec patientur ut piscatores sui intrent in maras monachorum de Rameseyaname piscandi causa Pratum quoque quod Willelmus Britoname falsare solebat quietum remanet Abbatiname et monachis de Rameseyaname Ita quod omni tempore quo prata in defensione esse solent et debent fratres Saltreiename averia sua ab illo custodient nec illud scienter depasci sinent Custodient etiam averia sua ne damna facient in retibus piscatorum de Rameseia que suspendi solent juxta Ubbemare et de Witlesmare Et si damnum fecerint fratres de Saltreianame solvent damnum sicut piscatores de Rameseia probare poterunt per testes et per juramentum