Charter Document - 02820461

Charter Document - 02820461


Charter Number: 02820461
Cartulary Title: Cartularium monasterii de Rameseia [Ramsey]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1279
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Noverint universi quod cum placita et contentiones essent mote in curia domini regis apud Westmonasterium in octavis sancti Michaelis anno regni regis Edwardi septimo inter abbatem de Burgo Sancti Petri ex parte una et abbatem de Rameseye ex altera concordatum et pacificatum est inter eos in hac forma subscripta videlicet quod dictus abbas de Rameseye concessit pro se et ecclesia sua quod homines sui de Bernewell Hemmyngton Crowethorp et Parva Thorp venient coram ballivis predicti abbatis de Burgo ad visum franci plegii bis in anno modo debito et sicut facere consueverunt tempore quo predicte ville fuerunt in manus Berengeri le Moyne et antecessorum suorum per rationabilem et consuetam sum monitionem ballivi predicti Et ballivus dicti abbatis de Rameseye sedebit cum ballivo dicti abbatis de Burgo ad visus predictos si voluerit ad recipiendas extractas medietatis omnium amerciamentorum seu finium aut quorumcumque proficuum de villanis ipsius abbatis de Rameseye quibuscumque de causis in predictis villis emergentium que ad visum franci plegii pertinent salvis abbati de Burgo reditibus et rebus ab antiquo argentatis que medietas ipsi abbati de Rameseye et successoribus suis remanebit inperpetuum Et altera medietas predicto abbati de Burgo et successoribus suis inperpetuum Nec habebit ballivus predicti abbatis de Rameseye aliam jurisdictionem quam ad recipiendas et levandas predictas extractas medietatis predicte nec propter eius absenciam omittetur quo minus ballivus predicti abbatis de Burgo faciat officium suum Et salva integre sint eidem abbati de Burgo amerciamenta fines et proficua proveniencia de liberis hominibus ipsius abbatis de Rameseye ad visus predictos Et similiter integre de villanis ipsius abbatis de Rameseye de forinsecis transgressionibus que ad visum franci plegii pertinent Amerciabuntur eciam villani predicti abbatis de Rameseye per pares suos proximiores predictarum et vicinarum villarum Habebit eciam predictus abbas de Burgo et successores sui realitatem suam integram in predictis villis cum reditibus et rebus argentatis ita plene sicut ipse et predecessores sui habere consueverunt temporibus predicti Berengeri et antecessorum suorum salvis abbati de Rameseye concessionibus predictis Concessit eciam idem abbas de Rameseye pro se et successoribus suis quod mercatum levatum apud Bernewell cum pullario et tumberello prosternatur inperpetuum Concessit eciam idem abbas de Burgo pro se et successoribus suis et ecclesia sua de Burgo quantum in ipsis est quod predictus abbas de Rameseye levare possit unum mercatum apud Aylyngton per diem Lune vel Martis sine impedimento vel contradictione ipsius abbatis de Burgo et successorum suorum inperpetuum Et similiter quod predictus abbas de Rameseye et homines sui habeant pacificam communam in quodam prato quod vocatur Keleseye ita melius et liberius sicut predictus Berengerius et homines sui habere consueverunt In cuius rei testimonium huic scripto in modum cyrographi confecto sigilla abbatum et conventuum de Burgo et Rameseye alternatim sunt appensa

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Noverint universi quod cum placita et contentiones essent mote in curia domini regis apud Westmonasterium in octavis sancti Michaelis anno regni regis Edwardi septimo inter abbatem de Burgo Sancti Petriname ex parte una et abbatem de Rameseyename ex altera concordatum et pacificatum est inter eos in hac forma subscripta videlicet quod dictus abbas de Rameseyename concessit pro se et ecclesia sua quod homines sui de Bernewell Hemmyngton Crowethorp et Parva Thorp venient coram ballivis predicti abbatis de Burgoname ad visum franci plegii bis in anno modo debito et sicut facere consueverunt tempore quo predicte ville fuerunt in manus Berengeri le Moynename et antecessorum suorum per rationabilem et consuetam sum monitionem balliviname predicti Et ballivus dicti abbatis de Rameseyename sedebit cum ballivo dicti abbatis de Burgoname ad visus predictos si voluerit ad recipiendas extractas medietatis omnium amerciamentorum seu finium aut quorumcumque proficuum de villanis ipsius abbatis de Rameseyename quibuscumque de causis in predictis villis emergentium que ad visum franci plegii pertinent salvis abbati de Burgoname reditibus et rebus ab antiquo argentatis que medietas ipsi abbati de Rameseyename et successoribus suis remanebit inperpetuum Et altera medietas predicto abbati de Burgoname et successoribus suis inperpetuum Nec habebit ballivus predicti abbatis de Rameseyename aliam jurisdictionem quam ad recipiendas et levandas predictas extractas medietatis predicte nec propter eius absenciam omittetur quo minus ballivus predicti abbatis de Burgonameabbatis de Burgoname faciat officium suum Et salva integre sint eidem abbati de Burgoname amerciamenta fines et proficua proveniencia de liberis hominibus ipsius abbatis de Rameseyename ad visus predictos Et similiter integre de villanis ipsius abbatis de Rameseyename de forinsecis transgressionibus que ad visum franci plegii pertinent Amerciabuntur eciam villani predicti abbatis de Rameseyename per pares suos proximiores predictarum et vicinarum villarum Habebit eciam predictus abbas de Burgo et successores sui realitatem suam integram in predictis villis cum reditibus et rebus argentatis ita plene sicut ipse et predecessores sui habere consueverunt temporibus predicti Berengeriname et antecessorum suorum salvis abbati de Rameseyename concessionibus predictis Concessit eciam idem abbas de Rameseyename pro se et successoribus suis quod mercatum levatum apud Bernewell cum pullario et tumberello prosternatur inperpetuum Concessit eciam idem abbas de Burgoname pro se et successoribus suis et ecclesia sua de Burgoname quantum in ipsis est quod predictus abbas de Rameseyename levare possit unum mercatum apud Aylyngton per diem Lune vel Martis sine impedimento vel contradictione ipsius abbatis de Burgoname et successorum suorum inperpetuum Et similiter quod predictus abbas de Rameseyename et homines sui habeant pacificam communam in quodam prato quod vocatur Keleseye ita melius et liberius sicut predictus Berengeriusname et homines sui habere consueverunt In cuius rei testimonium huic scripto in modum cyrographi confecto sigilla abbatumname et conventuum de Burgo et Rameseye alternatim sunt appensa