Charter Document - 02820455
| Charter Number: | 02820455 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartularium monasterii de Rameseia [Ramsey] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1185 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit tam posteris quam modernis quod ego Gervasius de Berneche filius R[] et heredes mei dedimus et concessimus hac carta nostra confirmavimus monachis habitantibus infra ecclesiam Dei et Sancti Benedicti de Rameseie illam particulam terre que fuit Vitalis continentem in se quadraginta percatas scilicet in latitudine et longitudine apud Zephirum in quarrario nostro de Berneche juxta terram Gilberti filii Hugonis in perpetuam elemosinam pro animabus patris et matris mee et pro animabus omnium benefactorum nostrorum tenendum libere et quiete ab omni servitio usque inperpetuum sicut aliqua elemosina ab aliquo data poterit liberius dari et teneri Sciendum est etiam quod terram supradictam obtulimus in perpetuam elemosinam super altare Dei et Sancti Benedicti de Rameseie anno millesimo centesimo octogesimo quinto ab Incarnatione Domini Jesu Christi Henrico Rege Secundo regnante His testibus Willelmo filio R de Westune Reginaldo fratre suo Willelmo filio Ade et aliis
Markups
Names Markup:
Notum sit tam posteris quam modernis quod ego Gervasius de Berneche filius R[]name et heredes mei dedimus et concessimus hac carta nostra confirmavimus monachisname habitantibus infra ecclesiam Dei et Sancti Benedicti de Rameseiename illam particulam terre que fuit Vitalis continentem in se quadraginta percatas scilicet in latitudine et longitudine apud Zephirum in quarrario nostro de Berneche juxta terram Gilberti filii Hugonisname in perpetuam elemosinam pro animabus patris et matris mee et pro animabus omnium benefactorum nostrorum tenendum libere et quiete ab omni servitio usque inperpetuum sicut aliqua elemosina ab aliquo data poterit liberius dari et teneri Sciendum est etiam quod terram supradictam obtulimus in perpetuam elemosinam super altare Dei et Sancti Benedicti de Rameseie anno millesimo centesimo octogesimo quinto ab Incarnatione Domini Jesu Christi Henrico Rege Secundo regnante His testibus Willelmo filio R de Westunename Reginaldo fratrename suo Willelmo filio Adename et aliis
