Charter Document - 02820408
| Charter Number: | 02820408 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartularium monasterii de Rameseia [Ramsey] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1228 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Huntingdoniam in quindecim dies post Pascha anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis duodecimo coram Simone de Segrave Willelmo filio Warini Willelmo de Londonia Willelmo Basset Willelmo de Eboraco justiciariis itinerantibus et aliis fidelibus domini Regis tunc ibi presentibus inter Oliverum le Moigne querentem et Hugonem Abbatem de Rameseye impedientem de quadraginta acris terre cum pertinentiis in Ravelle scilicet de tota terra illa in cultura juxta mariscum de Fenstokkynge et de tota cultura que vocatur Popelenge que assertata fuit die qua hec Concordia facta fuit Unde placitum warantie carte sum monitum fuit inter eos in prefata curia Scilicet quod predictus Abbas recognovit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius Oliveri ut illam quam idem Oliverus habet ex dono Ricardi Abbatis et conventus de Rameseye habendum et tenendum ipsi Olivero et heredibus suis de predicto Abbate et successoribus suis et ecclesia sua de Rameseye inperpetuum Reddendo inde annuatim sex solidos et octo denarios ad duos terminos anni scilicet ad Pascha quadraginta denarios et ad festum Sancti Michaelis quadraginta denarios pro omni servitio Et predictus Abbas et successores sui warantizabunt ipsi Olivero et heredibus suis totam predictam terram cum pertinentiis per predictum servitium contra omnes homines s Et pro hac recognitione fine et Concordia idem Oliverus pro se et pro heredibus suis concessit quod predictus Abbas et ejus successores assartare poterunt in bosco de Waltone pro voluntate sua sine impedimento ipsius Oliveri vel heredum suorum Salva eidem Olivero et heredibus suis communa sua in eodem bosco dummodo assartatus non fuerit ad omnimoda averia sua Et salva eis similiter communa sua in omnibus locis ubi idem boscus assartatus fuerit post fena levata et blada inde asportata
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Huntingdoniam in quindecim dies post Pascha anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis duodecimo coram Simone de Segravename Willelmo filio Warininame Willelmo de Londonianame Willelmo Bassetname Willelmo de Eboraco justiciariis itinerantibusname et aliis fidelibus domini Regis tunc ibi presentibus inter Oliverum le Moignename querentem et Hugonem Abbatem de Rameseyename impedientem de quadraginta acris terre cum pertinentiis in Ravelle scilicet de tota terra illa in cultura juxta mariscum de Fenstokkynge et de tota cultura que vocatur Popelenge que assertata fuit die qua hec Concordia facta fuit Unde placitum warantie carte sum monitum fuit inter eos in prefata curia Scilicet quod predictus Abbasname recognovit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius Oliveriname ut illam quam idem Oliverusname habet ex dono Ricardi Abbatisname et conventus de Rameseyename habendum et tenendum ipsi Oliveroname et heredibus suis de predicto Abbatename et successoribus suis et ecclesia sua de Rameseyename inperpetuum Reddendo inde annuatim sex solidos et octo denarios ad duos terminos anni scilicet ad Pascha quadraginta denarios et ad festum Sancti Michaelis quadraginta denarios pro omni servitio Et predictus Abbasname et successores sui warantizabunt ipsi Oliveroname et heredibus suis totam predictam terram cum pertinentiis per predictum servitium contra omnes homines s Et pro hac recognitione fine et Concordia idem Oliverusname pro se et pro heredibus suis concessit quod predictus Abbasname et ejus successores assartare poterunt in bosco de Waltone pro voluntate sua sine impedimento ipsius Oliveriname vel heredum suorum Salva eidem Oliveroname et heredibus suis communa sua in eodem bosco dummodo assartatus non fuerit ad omnimoda averia sua Et salva eis similiter communa sua in omnibus locis ubi idem boscus assartatus fuerit post fena levata et blada inde asportata
