Charter Document - 02820403

Charter Document - 02820403


Charter Number: 02820403
Cartulary Title: Cartularium monasterii de Rameseia [Ramsey]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Ordination
Date: 1288
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo octavo et domni Abbatis de Sautre tunc temporis Abbatis Rameseiae tertio die Sancti Edwardi Regis et Confessoris unanimi voluntate et assensu praefati domni Abbatis et ejusdem loci conventus statutum et ordinatum est in dicti loci capitulo quod ubi divisim visus franciplegii in villa Sancti Ivonis ex consuetudine antiqua teneri consueverunt videlicet ex parte domni Abbatis per se et ex parte Prioris dictae villae Sancti Ivonis per se de caetero conjunctim in curia domni Abbatis coram Senescallo suo tenebuntur ita scilicet quod homines dicti Prioris ad dictam curiam domni Abbatis die visus franciplegii tantum accedent dicto Priore vel aliquo nomine suo justa dictum Senescallum consedente et omnia amerciamenta ex quacunque cause de hominibus dicti Prioris praevenientia sicut umquam melius plenius et liberius in curia sua propria percipere consuevit sine contradictione aliqujus amodo percipiente et asportante sed pro ista ordinatione dicto Priori aliquid juris quod in hominibus suis habere solebat deperibit in aliquo Salva etiam libertate dicti Prioris antiqua in aliis curiis suis quas quidem adeo libere sicut umquam prius amodo tenebit pro voluntate

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo octavo et domni Abbatis de Sautre tunc temporis Abbatis Rameseiaename tertio die Sancti Edwardi Regis et Confessoris unanimi voluntate et assensu praefati domni Abbatisname et ejusdem loci conventusname statutum et ordinatum est in dicti loci capituloname quod ubi divisim visus franciplegii in villa Sancti Ivonis ex consuetudine antiqua teneri consueverunt videlicet ex parte domni Abbatisname per se et ex parte Priorisname dictae villae Sancti Ivonis per se de caetero conjunctim in curia domni Abbatisname coram Senescalloname suo tenebuntur ita scilicet quod homines dicti Priorisname ad dictam curiam domni Abbatisname die visus franciplegii tantum accedent dicto Priorename vel aliquo nomine suo justa dictum Senescallumname consedente et omnia amerciamenta ex quacunque cause de hominibus dicti Priorisname praevenientia sicut umquam melius plenius et liberius in curia sua propria percipere consuevit sine contradictione aliqujus amodo percipiente et asportante sed pro ista ordinatione dicto Prioriname aliquid juris quod in hominibus suis habere solebat deperibit in aliquo Salva etiam libertate dicti Priorisname antiqua in aliis curiis suis quas quidem adeo libere sicut umquam prius amodo tenebit pro voluntate