Charter Document - 02820354

Charter Document - 02820354


Charter Number: 02820354
Cartulary Title: Cartularium monasterii de Rameseia [Ramsey]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1275
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Pateat universis per presentes quod cum Reverendus pater dominus Ricardus Dei gratia Lincolniesis Episcopus in festo Beati Edmundi Regis et Martyris anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo quinto Pontificatus ipsius Episcopi decimo octavo ad domum nostram Rameseie causa visitationis faciende declinasset ac nonnulli confratrum nostrorum ibidem adveniente domino Episcopo cum instantia petivissent quorundam maneriorum ad celerariam dicti domus spectantium que firme vulgariter nuncupantur sibi et conventui per nos Willelmum dicti loci Abbatem qui hujusmodi maneria in presentiarum tenemur fieri plenam restitutionem secundum formam contentam in quibusdam instrumentis quorumdam episcoporum et abbatum que penes dictum conventum dicuntur residere Nos advertentes inter cetera quod licet hoc aliquo tempore provisum extiterat quia cum sicut in penultima visitatione domini acceptum fuerat quidam Abbas Ranulphus predecessor noster pro eo quod hujusmodi maneria seu firme dum sic in manibus infirmariarum per Abbatem et conventum extiterant multipliciter fuerant collapsa ad devotam supplicationem prefati conventus predicta maneria seu firmas in manu sua benigne suscepit custodienda et ea utiliter custodivit ac duo abbates immediate subsequentes videlicet pie memorie fratres Willelmus Acolt et Hugo de Sulgrave necnon postmodum nos ipsi toto tempore nostro sub quorum omnium regimine prout etiam in eadem visitatione manifestius est acceptum hujusmodi maneria seu firme sunt prospere conservata et non mediocriter meliorata et sic predictus conventus ab hujusmodi provisione in prefatis instrumentis contenta pro majoris et ipsius ecclesie utilitate ut apparet per prescripta spontanee recedens per predictos abbates et nos ipsa sustinuit hactenus custodiri Conspicientes etiam quod tam ipsorum maneriorum quam ceterorum omnium bonorum ecclesie nostre predicte de Rameseie tam per dominum nostrum illustrem Regem Anglie quam reverendum virum dominum Octobonum tunc in regno Anglie Sedis Apostolice Legatum et postmodum per venerabilem patrem nostrum Ricardum Lincolniensem Episcopum nobis totalis administratio commissa fuerat quod quia ab hac via seu modo per tot abbatum et temporum curricula ut ipsa rei evidentia plenius manifestat feliciter observatis sine nostra culpa et evidentiori ecclesie utilitate non sit faciliter recondendum considerantes etiam quod si postulata concederentur his qui totaliter quieti religionis se manciparunt pronior evagandi causa ac manifestior dissolutionis materia preberetur que tenemur non mediocriter formidare cum predictorum confratrum nostrorum sanguis de manibus nostris requiretur Nonnullas isuper validas rationes et motivas quas causa brevitatis ad presens inserere omittimus quas favente Domino si opus fuerit coram quocunque judice seu superiore nostro opportuno tempore proponi faciemus in nostre considerationis examine efficacius ponderantes sincerum conscientie nostre in hac parte sequentes his que per suprascriptos confratres a prefato Episcopo per nos sibi fieri circa firmas seu maneria supradicta postulantur ad presens non duximus annuenda Verum licet nos ad sedandum tamen rancores cordium et tumultus et ad confovendum inter omnes quietis et pacis pulcritudinem que est precipuum vinculum caritatis utque presumptionibus et iniquis conceptionibus quorumcunque manifestius obviemus et quod opera nostra in hac parte in lucem meridianam prodire valeant coram prefato Episcopo et clericis suis in presentia confratrum nostrorum obtulimus et adhuc coram ipso et quocunque alio superiore nostro offerimus reverenter quod unus vel duo de conventu per nos de consilio fratrum assumantur qui frumentum grutam brasium avenam carnes caseum et omnia alia que pertinent ad cellerariam nomine conventus percipiant et que utilia viderint acceptent et que inutilia renuant et remittantur Quodque de omnibus predictis ita integre et plenaria ipsi Celerari per visum ipsorum satisfaciat et sibi ac conventui de dictis maneriis seu firmis adeo plene sicuti de ipsis unquam fieri consueverat per visum et considerationem predictorum et capellani nostri qui potius equitator vocatur pro tempore existentis qui de voluntate nostra et conventus consilio tam dictorum maneriorum quam aliorum bonorum ecclesie curam et sollicitudinem habet et habuit ab antiquo omnia plenius exsolvantur Ita videlicet quod si predicta certa et antiqua commode non sufficiant ex residuo dictorum maneriorum seu firmarum prefato Celerari et per ipsum conventui per visum et considerationem predictorum de voluntate nostra competenter satis fiat Et si residuum non remanserit ipsis per nos de bonis seu proventibus aliis ecclesie habita consideratione debita ad onera que nobis incumbunt circa defensionem juris et libertatum ecclesie ipsius et alia negotia ipsius tam exterius quam interius utiliter peragenda satisfacere curabimus curialiter et benigne Volumus etiam quod predicte persone ratiociniis prepositorum interfuit maneriorum supradictorum ut si qua fuerint residua ultra perceptiones consuetas de eisdem pisis plenius innotescant ut de his prout visum fuerit expedire postea disponatur Volentes nihilomninus et tenore presentium bona fide promittentes quod quo ad hospitalitatem et elemosinam et alias laudabiles consuetudines prout commode fieri poterit redintegrandos diligentem sollicitudinem et operam efficacem quantum ad nos pertinet impendemus et ab aliis impendi faciemus salvo in omnibus statu nostro Cartas etiam instrumenta episcoporum et abbatum de quibus superius mentio habetur in omnibus et singulis articulis in ipsis contentis illesa et illibata optamus conservari Ita tamen quod occasione eorum seu quorumcunque contentorum in ipsis nobis in his que in presentiarum possidemus seu tenemus nullum nostris temporibus prejudicium gravetur seu turbetur interim nostra possessio quoquo modo Offerimus etiam quod injunctionis seu correptiones dicti patris nostri nunc et alias apud nos editas humiliter et reverenter suscipiemus et eas faciemus pro viribus nostris quantum ad nos pertinet observari Et ut omnium premissorum memoria recentior habeatur sigillum nostrum presentibus apposuimus et sigillum dicti domini Episcopo procuravimus apponi Data in capitulo nostro apud Rameseiam die et anno supradictis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Pateat universis per presentes quod cum Reverendus pater dominus Ricardusname Dei gratia Lincolniesis Episcopusname in festo Beati Edmundi Regis et Martyris anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo quinto Pontificatus ipsius Episcopi decimo octavo ad domum nostram Rameseiename causa visitationis faciende declinasset ac nonnulli confratrumname nostrorum ibidem adveniente domino Episcoponame cum instantia petivissent quorundam maneriorum ad celerariam dicti domus spectantium que firme vulgariter nuncupantur sibi et conventuiname per nos Willelmum dicti loci Abbatemname qui hujusmodi maneria in presentiarum tenemur fieri plenam restitutionem secundum formam contentam in quibusdam instrumentis quorumdam episcoporum et abbatum que penes dictum conventum dicuntur residere Nos advertentes inter cetera quod licet hoc aliquo tempore provisum extiterat quia cum sicut in penultima visitatione domini acceptum fuerat quidam Abbas Ranulphus predecessorname noster pro eo quod hujusmodi maneria seu firme dum sic in manibus infirmariarum per Abbatemname et conventumname extiterant multipliciter fuerant collapsa ad devotam supplicationem prefati conventusname predicta maneria seu firmas in manu sua benigne suscepit custodienda et ea utiliter custodivit ac duo abbates immediate subsequentes videlicet pie memorie fratres Willelmus Acoltname et Hugo de Sulgravename necnon postmodum nos ipsi toto tempore nostro sub quorum omnium regimine prout etiam in eadem visitatione manifestius est acceptum hujusmodi maneria seu firme sunt prospere conservata et non mediocriter meliorata et sic predictus conventusname ab hujusmodi provisione in prefatis instrumentis contenta pro majoris et ipsius ecclesiename utilitate ut apparet per prescripta spontanee recedens per predictos abbates et nos ipsa sustinuit hactenus custodiri Conspicientes etiam quod tam ipsorum maneriorum quam ceterorum omnium bonorum ecclesie nostre predicte de Rameseiename tam per dominum nostrum illustrem Regem Angliename quam reverendum virum dominum Octobonum tunc in regno Anglie Sedis Apostolice Legatum et postmodum per venerabilem patrem nostrum Ricardum Lincolniensem Episcopumname nobis totalis administratio commissa fuerat quod quia ab hac via seu modo per tot abbatum et temporum curricula ut ipsa rei evidentia plenius manifestat feliciter observatis sine nostra culpa et evidentiori ecclesiename utilitate non sit faciliter recondendum considerantes etiam quod si postulata concederentur his qui totaliter quieti religionis se manciparunt pronior evagandi causa ac manifestior dissolutionis materia preberetur que tenemur non mediocriter formidare cum predictorum confratrumname nostrorum sanguis de manibus nostris requiretur Nonnullas isuper validas rationes et motivas quas causa brevitatis ad presens inserere omittimus quas favente Domino si opus fuerit coram quocunque judice seu superiore nostro opportuno tempore proponi faciemus in nostre considerationis examine efficacius ponderantes sincerum conscientie nostre in hac parte sequentes his que per suprascriptos confratresname a prefato Episcoponame per nos sibi fieri circa firmas seu maneria supradicta postulantur ad presens non duximus annuenda Verum licet nos ad sedandum tamen rancores cordium et tumultus et ad confovendum inter omnes quietis et pacis pulcritudinem que est precipuum vinculum caritatis utque presumptionibus et iniquis conceptionibus quorumcunque manifestius obviemus et quod opera nostra in hac parte in lucem meridianam prodire valeant coram prefato Episcopo et clericisname suis in presentia confratrumname nostrorum obtulimus et adhuc coram ipso et quocunque alio superiore nostro offerimus reverenter quod unus vel duo de conventu per nos de consilio fratrumname assumantur qui frumentum grutam brasium avenam carnes caseum et omnia alia que pertinent ad cellerariam nomine conventus percipiant et que utilia viderint acceptent et que inutilia renuant et remittantur Quodque de omnibus predictis ita integre et plenaria ipsi Celerariname per visum ipsorum satisfaciat et sibi ac conventui de dictis maneriis seu firmis adeo plene sicuti de ipsis unquam fieri consueverat per visum et considerationem predictorum et capellani nostri qui potius equitator vocatur pro tempore existentis qui de voluntate nostra et conventusname consilio tam dictorum maneriorum quam aliorum bonorum ecclesie curam et sollicitudinem habet et habuit ab antiquo omnia plenius exsolvantur Ita videlicet quod si predicta certa et antiqua commode non sufficiant ex residuo dictorum maneriorum seu firmarum prefato Celerari et per ipsum conventuiname per visum et considerationem predictorum de voluntate nostra competenter satis fiat Et si residuum non remanserit ipsis per nos de bonis seu proventibus aliis ecclesiename habita consideratione debita ad onera que nobis incumbunt circa defensionem juris et libertatum ecclesiename ipsius et alia negotia ipsius tam exterius quam interius utiliter peragenda satisfacere curabimus curialiter et benigne Volumus etiam quod predicte persone ratiociniis prepositorum interfuit maneriorum supradictorum ut si qua fuerint residua ultra perceptiones consuetas de eisdem pisis plenius innotescant ut de his prout visum fuerit expedire postea disponatur Volentes nihilomninus et tenore presentium bona fide promittentes quod quo ad hospitalitatem et elemosinam et alias laudabiles consuetudines prout commode fieri poterit redintegrandos diligentem sollicitudinem et operam efficacem quantum ad nos pertinet impendemus et ab aliis impendi faciemus salvo in omnibus statu nostro Cartas etiam instrumenta episcoporum et abbatum de quibus superius mentio habetur in omnibus et singulis articulis in ipsis contentis illesa et illibata optamus conservari Ita tamen quod occasione eorum seu quorumcunque contentorum in ipsis nobis in his que in presentiarum possidemus seu tenemus nullum nostris temporibus prejudicium gravetur seu turbetur interim nostra possessio quoquo modo Offerimus etiam quod injunctionis seu correptiones dicti patris nostri nunc et alias apud nos editas humiliter et reverenter suscipiemus et eas faciemus pro viribus nostris quantum ad nos pertinet observari Et ut omnium premissorum memoria recentior habeatur sigillum nostrum presentibus apposuimus et sigillum dicti domini EpiscoponameEpiscoponame procuravimus apponi Data in capitulo nostro apud Rameseiam die et anno supradictis