Charter Document - 02820343

Charter Document - 02820343


Charter Number: 02820343
Cartulary Title: Cartularium monasterii de Rameseia [Ramsey]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Grant
Date: 1247
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Ranulphus Abbas Rameseie unanimi consensu conventus nostri dedimus et assignavimus camere Abbatis Rameseie qui pro tempore fuerit omnia perquisita nostra in quibuscunque locis eadem per quesivimus nomine recompensationis faciende pro manerio de Giddingg quod assensu prenominati conventus assignavimus ad divina celebranda et ornamenta ecclesie emenda prout in carta specialiter de assignatione manerii confecta de Gidding continetur Videlicet de essarto de Riptone sex libras per manum cujuscunque custodies firme ejusdem ville solvendas ad tres terminos anni scilicet ad festum Sancti Michaelis quadraginta solidos ad festum Sancti Andree quadraginta solidos et ad festum Annunciationis Beate Marie quadraginta solidos De essarto de Wystowe quadraginta solidos solvendos annuatim ad festum Annunciationis Beate Marie De manerio de Elesworthe pro terra que fuit Simonis de Seynt Liz et pro terra que fuit Warini de Hemmingforde quas quidem terras de eisdem comparavimus sexaginta solidos ad tres terminos suprascriptos equaliter solvendos Assignamus etiam manerio de Brouctone quod ad cameram Abbatis pertinet totam terram quam emimus cum pertinentiis in villa de Wdhurst de Willelmo de Stowe que est estimationis sexaginta solidorum per annum duo etiam mesuagia in villa Sancti Ivonis que fuerunt Tancredi de Houghtone cum incremento duarum domorum in eadem villa scilicet domus lapidee et siberthi que fuit Willelmi de la Rode in villa de Craunfeld cum pertinentiis suis que est estimationis sexaginta solidorum predicto manerio de Craunfelde assignavimus Si quid autem in aliquo locorum prenominatorum scilicet Riptone Wistowe et Ellesworthe predicto redditu annuo soluto fuerit residuum penes custodem firmarum et ad utilitatem earum remaneat Ut autem hec omnia premissa rata et inconcussa in posterum permaneant nos et conventus noster huic scripto sigilla nostra apponi fecimus Data apud Rameseiam anno gratie millesimo ducentesimo quadragesimo septimo mense Septembris

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Sciant presentes et futuri quod ego Ranulphus Abbas Rameseiename unanimi consensu conventusname nostri dedimus et assignavimus camere Abbatis Rameseiename qui pro tempore fuerit omnia perquisita nostra in quibuscunque locis eadem per quesivimus nomine recompensationis faciende pro manerio de Giddingg quod assensu prenominati conventusname assignavimus ad divina celebranda et ornamenta ecclesiename emenda prout in carta specialiter de assignatione manerii confecta de Gidding continetur Videlicet de essarto de Riptone sex libras per manum cujuscunque custodies firme ejusdem ville solvendas ad tres terminos anni scilicet ad festum Sancti Michaelis quadraginta solidos ad festum Sancti Andree quadraginta solidos et ad festum Annunciationis Beate Marie quadraginta solidos De essarto de Wystowe quadraginta solidos solvendos annuatim ad festum Annunciationis Beate Marie De manerio de Elesworthe pro terra que fuit Simonis de Seynt Lizname et pro terra que fuit Warini de Hemmingfordename quas quidem terras de eisdem comparavimus sexaginta solidos ad tres terminos suprascriptos equaliter solvendos Assignamus etiam manerio de Brouctone quod ad cameram Abbatisname pertinet totam terram quam emimus cum pertinentiis in villa de Wdhurst de Willelmo de Stowename que est estimationis sexaginta solidorum per annum duo etiam mesuagia in villa Sancti Ivonis que fuerunt Tancredi de Houghtonename cum incremento duarum domorum in eadem villa scilicet domus lapidee et siberthi que fuit Willelmi de la Rodename in villa de Craunfeld cum pertinentiis suis que est estimationis sexaginta solidorum predicto manerio de Craunfelde assignavimus Si quid autem in aliquo locorum prenominatorum scilicet Riptone Wistowe et Ellesworthe predicto redditu annuo soluto fuerit residuum penes custodem firmarum et ad utilitatem earum remaneat Ut autem hec omnia premissa rata et inconcussa in posterum permaneant nos et conventusname noster huic scripto sigilla nostra apponi fecimus Data apud Rameseiam anno gratie millesimo ducentesimo quadragesimo septimo mense Septembris