Charter Document - 02820331
| Charter Number: | 02820331 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartularium monasterii de Rameseia [Ramsey] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Dedication |
| Date: | 1205 - 1207 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus ad quorum audientiam presens scriptum pervenerit quod ita provisum est et ordinatum de communi consilio Abbatis et conventus Rameseie Inprimis ut scriptum domini Huberti Archiepiscopi in omnibus et per omnia teneatur Prior absente Abbate liberam habeat potestatem secundum antiquam consuetudinem Nullus monachorum mittatur foras ad manendum alicubi extra ecclesiam suam nisi de communi consilio Nullus monachorum excommunicetur nec in sententia ponatur nisi in capitulo et justa de causa Prior et Subprior et quinque principales Obedientiariis scilicet Celerarius Camerarius Elemosinarius Sacrista et Prior de Sancto Ivone non ponantur neque deponantur sine consilio conventus et in capitulo et illi Obedientiariis qui post decessum pie memorie domini Huberti Archiepiscopi Cantuariensis constituti sunt sine consilio conventus sint amoti Prior de Sancto Ivone non habeat sigillum ad terram dandam vel ecclesiam ad firmam tradendam Duo monachi qui constituti fuerint de communi consilio conventus eant cum Senescallo ad omnia negotia forinseca Unus monachus habeat custodiam pistrini bracini prebende feni candele et vivarii Abbatis et habeat famulos in ipsis officiis consilio conventus Unus monachus habeat custodiam panis et cervisie et vini salva potestate Celerari in omnibus Portarius habeat custodiam porte cum famulis suis quos voluerit habere assensu Celerarii In omnibus officinis curie non sint plures servientes quam antiquitus esse solebant Thesaurarii accipiant denarios de camera Abbatis undecumque pervenerint et consilio Prioris sociorumque ejus expendant in sustentatione domus et quiete antiis debitorum et compotum reddant per quatuor quartario anni Unus monachus per conventum eligatur qui sigillum Abbatis ferat et nullas patentes literas sine consilio conventus faciat Nullus firmari orum de camera Abbatis reddat firmam suam nisi Thesaurariis et si aliis reddiderint non eis computabitur nec in tallia ponetur Nullum corodium decetero donetur nisi de communi consilio Magister operum habeat custodiam ferri et aceri secundum antiquam consuetudinem Nullum manerium neque de cellario neque de camera Abbatis cum vacaverit ad firmam tradatur nisi de communi consilio Auxilium non ponatur per abbatiam nisi de communi consilio Nulla ecclesia vacans detur nisi de communi consilio Nulla terra detur nec sartum concedatur nec terra Consuetudinaria libera efficiatur nisi de communi consilio Nullus mittatur ad ordines nisi accepta licentia et benedictione conventus in capitulo Pannus elemosine ematur singulis annis decem marcis secundum antiquam consuetudinem Nullus puer minoris etatis suscipiatur ad religionem Unusquisque obedientiariis cum socii sui consilio expensas officii sui expendat et computet Omnia alia emendanda de communi consilio emendentur Hec autem provisa sunt ut salva sit dignitas Abbatis et reverentia ei debita que per hanc provisionem potius videtur adjuta
Markups
Names Markup:
Notum sit omnibus ad quorum audientiam presens scriptum pervenerit quod ita provisum est et ordinatum de communi consilio Abbatisname et conventus Rameseiename Inprimis ut scriptum domini Huberti Archiepiscopiname in omnibus et per omnia teneatur Priorname absente Abbatename liberam habeat potestatem secundum antiquam consuetudinem Nullus monachorumname mittatur foras ad manendum alicubi extra ecclesiam suam nisi de communi consilio Nullus monachorumname excommunicetur nec in sententia ponatur nisi in capitulo et justa de causa Priorname et Subpriorname et quinque principales Obedientiariis scilicet Celerariusname Camerariusname Elemosinariusname Sacristaname et Prior de Sancto Ivonename non ponantur neque deponantur sine consilio conventus et in capitulo et illi Obedientiariis qui post decessum pie memorie domini Huberti Archiepiscopi Cantuariensisname constituti sunt sine consilio conventusname sint amoti Prior de Sancto Ivonename non habeat sigillum ad terram dandam vel ecclesiam ad firmam tradendam Duo monachiname qui constituti fuerint de communi consilio conventusname eant cum Senescallo ad omnia negotia forinseca Unus monachusname habeat custodiam pistrini bracini prebende feni candele et vivarii Abbatisname et habeat famulos in ipsis officiis consilio conventus Unus monachusname habeat custodiam panis et cervisie et vini salva potestate Celerariname in omnibus Portariusname habeat custodiam porte cum famulis suis quos voluerit habere assensu Celerariiname In omnibus officinis curie non sint plures servientes quam antiquitus esse solebant Thesaurariiname accipiant denarios de camera Abbatisname undecumque pervenerint et consilio Priorisname sociorumque ejus expendant in sustentatione domus et quiete antiis debitorum et compotum reddant per quatuor quartario anni Unus monachusname per conventum eligatur qui sigillum Abbatis ferat et nullas patentes literas sine consilio conventus faciat Nullus firmari orum de camera Abbatisname reddat firmam suam nisi Thesaurariis et si aliis reddiderint non eis computabitur nec in tallia ponetur Nullum corodium decetero donetur nisi de communi consilio Magistername operum habeat custodiam ferri et aceri secundum antiquam consuetudinem Nullum manerium neque de cellario neque de camera Abbatisname cum vacaverit ad firmam tradatur nisi de communi consilio Auxilium non ponatur per abbatiam nisi de communi consilio Nulla ecclesia vacans detur nisi de communi consilio Nulla terra detur nec sartum concedatur nec terra Consuetudinaria libera efficiatur nisi de communi consilio Nullus mittatur ad ordines nisi accepta licentia et benedictione conventusname in capitulo Pannus elemosine ematur singulis annis decem marcis secundum antiquam consuetudinem Nullus puer minoris etatis suscipiatur ad religionem Unusquisque obedientiariis cum socii sui consilio expensas officii sui expendat et computet Omnia alia emendanda de communi consilio emendentur Hec autem provisa sunt ut salva sit dignitas Abbatisname et reverentia ei debita que per hanc provisionem potius videtur adjuta
