Charter Document - 02820320

Charter Document - 02820320


Charter Number: 02820320
Cartulary Title: Cartularium monasterii de Rameseia [Ramsey]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1222
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hugo Dei gratia Lincolniensis Episcopus salutem in Domino Noverit universitas vestra quod cum vacante abbatia Rameseie et in manu domini Johannis quondam illustris Regis Anglie existente tempore quo fuimus electi in episcopum monachi ejusdem domus cellararia sua per custodes ibi ab eodem domino Rege deputatos fuissent destituti Nos tandem penes eundem dominum Regem tempore vacationis obtinentes exigente justitia procurantes quod eadem ipsis monachis fuerat restituta tamquam obedientia ad ipsos pertinens specialiter Volentes igitur eorundem monachorum indemnitati quantum in nobis est super his in posterum provideri ad instantiam eorum et de assensu et voluntate dilecti in Christo filii Hugonis ejusdem loci Abbatis cellerariam predictam sicut eam habuerunt ab antiquo et ut eis sicut predictum est fuerat restituta episcopali auctoritate eisdem confirmamus statuentes ne quis ipsis molestiam inferat aut gravamen Salva in omnibus Lincolniensis ecclesie dignitate Et in hujus rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum una cum sigillis tam predicti Abbatis quam conventus memorati duximus apponendum Data per manum Thome de Fiskitone Capellani Canonici Lincolnie apud Bukedene Nonas Aprilis Pontificatus nostri anno tertio decimo

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hugoname Dei gratia Lincolniensis Episcopusname salutem in Domino Noverit universitas vestra quod cum vacante abbatia Rameseiename et in manu domini Johannis quondam illustris Regis Angliename existente tempore quo fuimus electi in episcopum monachi ejusdem domus cellararia sua per custodes ibi ab eodem domino Regename deputatos fuissent destituti Nos tandem penes eundem dominum Regemname tempore vacationis obtinentes exigente justitia procurantes quod eadem ipsis monachisname fuerat restituta tamquam obedientia ad ipsos pertinens specialiter Volentes igitur eorundem monachorumname indemnitati quantum in nobis est super his in posterum provideri ad instantiam eorum et de assensu et voluntate dilecti in Christo filii Hugonisname ejusdem loci Abbatisname cellerariam predictam sicut eam habuerunt ab antiquo et ut eis sicut predictum est fuerat restituta episcopali auctoritate eisdem confirmamus statuentes ne quis ipsis molestiam inferat aut gravamen Salva in omnibus Lincolniensis ecclesiename dignitate Et in hujus rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum una cum sigillis tam predicti Abbatisname quam conventus memorati duximus apponendum Data per manum Thome de Fiskitone Capellani Canonici Lincolniename apud Bukedene Nonas Aprilis Pontificatus nostri anno tertio decimo