Charter Document - 02820303
Charter Number: | 02820303 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartularium monasterii de Rameseia [Ramsey] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Assessment, Taxation |
Date: | 1262 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Sanctae Matris Ecclesiae filiis ad quos praesens scriptum pervenerit Ricardus miseratione divina Lincolniensis episcopus salutem in Domino Religiosam vitam eligentibus congrua nos decet consideratione prospicere ut ea quae pro quiete religiosas conversationis diutius obtenta sunt nec oblivio negligere ut quaedam valeat praesumptio perturbare scilicet quod eis antiquitas tribuit nulla posit improbitate convelli vel novitate mutari Cum itaque temporibus nostris religiosorum tranquillitati et paci addi potius cupimus quoniam ea quae dudum ipsius permissa sunt varietate temporum inmutari dilectis filiis in Christo Abbati et monachis de Rameseia ecclesias et ecclesiasticas obventiones pensiones ecclesiarum quae de suo sunt patronatu et decimas dominicorum suorum nostrae dioceses in quarum pacifica possessione a tempore quo non extat memoria fuerunt hactenus et adhuc esse dicuntur religionis intuitu auctoritate pontificali concedimus et confirmamus In quibus haec propriis duximus vocabulis exprimenda videlicet Ecclesiam Sancti Ivonis Ecclesiam de Rameseia Et ecclesiam de Byri cum omnibus earum capellis juribus et pertinentiis Item de ecclesia de Ailingtone quinque marcas De ecclesia de Terefelde quatuor marcas De ecclesia de Craunfelde viginti solidos De ecclesia de Brouchtone unam marcam De ecclesia Sancti Andreae de Huntingdone unam petram cerae De ecclesia de Houctone viginti solidos De ecclesia de Bartone viginti solidos De ecclesia de Hemmingforde quadraginta solidos De ecclesia de Wardeboys quadraginta solidos De ecclesia de Schitlingdone decem marcas De ecclesia de Riptone duos solidos De capella de Wystowe dimidiam marcam Nomine pensionis et beneficii perpetui percipiendas Item decimas de dominicis suis de Hegeneye de Upwode Wystowe Riptone Abbatis Wardeboys Brouctone Houctone Slepe Haliwelle Hemmingforde Ailingtone Westone Brinigtone Bytherne Giddinge Elingtone Terefelde Schitlingdone Bertone et Craunfelde de duabus garbis de dominicis domini Berengarii le Moygne in Bernewelle Volumus igitur et firmiter statuimus ut praedicti Abbas et monachi omnia praenominata ex nostra concessione et confirmatione pacifice et quiete obtineant ac perpetua sibi firmitate vallata consistant Salvis in omnibus episcopalibus consuetudinibus et Lincolniensis ecclesiae dignitate In cujus rei testimonium praesens scriptum sigilli nostri appositione fecimus communiri Data apud Spaldwyk undecimo Kalendas Januarii anno Domini Millesimo ducentesimo sexagesimo secundo et Pontificatus nostri anno quinto His testibus Domino Simone de Bartone Magistro Alano de Eboraco Johanne de Maidenestan et aliis
Markups
Names Markup:
Omnibus Sanctae Matris Ecclesiae filiis ad quos praesens scriptum pervenerit Ricardusname miseratione divina Lincolniensis episcopusname salutem in Domino Religiosam vitam eligentibus congrua nos decet consideratione prospicere ut ea quae pro quiete religiosas conversationis diutius obtenta sunt nec oblivio negligere ut quaedam valeat praesumptio perturbare scilicet quod eis antiquitas tribuit nulla posit improbitate convelli vel novitate mutari Cum itaque temporibus nostris religiosorum tranquillitati et paci addi potius cupimus quoniam ea quae dudum ipsius permissa sunt varietate temporum inmutari dilectis filiis in Christo Abbatiname et monachis de Rameseianame ecclesias et ecclesiasticas obventiones pensiones ecclesiarum quae de suo sunt patronatu et decimas dominicorum suorum nostrae dioceses in quarum pacifica possessione a tempore quo non extat memoria fuerunt hactenus et adhuc esse dicuntur religionis intuitu auctoritate pontificali concedimus et confirmamus In quibus haec propriis duximus vocabulis exprimenda videlicet Ecclesiam Sancti Ivonisname Ecclesiam de Rameseianame Et ecclesiam de Byriname cum omnibus earum capellis juribus et pertinentiis Item de ecclesia de Ailingtonename quinque marcas De ecclesia de Terefeldename quatuor marcas De ecclesia de Craunfeldename viginti solidos De ecclesia de Brouchtonename unam marcam De ecclesia Sancti Andreae de Huntingdonename unam petram cerae De ecclesia de Houctonename viginti solidos De ecclesia de Bartonename viginti solidos De ecclesia de Hemmingfordename quadraginta solidos De ecclesia de Wardeboysname quadraginta solidos De ecclesia de Schitlingdonename decem marcas De ecclesia de Riptonename duos solidos De capella de Wystowename dimidiam marcam Nomine pensionis et beneficii perpetui percipiendas Item decimas de dominicis suis de Hegeneye de Upwode Wystowe Riptone Abbatis Wardeboys Brouctone Houctone Slepe Haliwelle Hemmingforde Ailingtone Westone Brinigtone Bytherne Giddinge Elingtone Terefelde Schitlingdone Bertone et Craunfelde de duabus garbis de dominicis domini Berengarii le Moygnename in Bernewelle Volumus igitur et firmiter statuimus ut praedicti Abbasname et monachiname omnia praenominata ex nostra concessione et confirmatione pacifice et quiete obtineant ac perpetua sibi firmitate vallata consistant Salvis in omnibus episcopalibus consuetudinibus et Lincolniensis ecclesiaename dignitate In cujus rei testimonium praesens scriptum sigilli nostri appositione fecimus communiri Data apud Spaldwyk undecimo Kalendas Januarii anno Domini Millesimo ducentesimo sexagesimo secundo et Pontificatus nostri anno quinto His testibus Domino Simone de Bartonename Magistro Alano de Eboraconame Johanne de Maidenestanname et aliis