Charter Document - 02820300
Charter Number: | 02820300 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartularium monasterii de Rameseia [Ramsey] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Institution |
Date: | 1234 |
Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hugo Dei gratia Lincolniensis Episcopus salutem in Domino Noverit universitas vestra nos ad presentationem dilectorum filiorum Abbatis et conventus Rameseie patronorum ecclesie de Slepa dilectum in Christo filium Ricardum de Houghtone Capellanum ad perpetuam ipsius ecclesie vicariam admisisse ipsumque in ea canonice vicarium perpetuum instituisse cum onere ministrandi personaliter in eadem Consistit autem ipsa vicaria in Omnibus minutis decimis et obventionibus altarium tam matrices ecclesie quam capellarum et generaliter in Omnibus dictas matricem ecclesiam et capellas jure parochiali contingentibus exceptis terra ecclesie et decimis garbarum et feni et sustinebit vicarius omnia onera ordinaria debita et consueta dictas ecclesiam et capellas contingentia preter hospitium Archidiaconi quod patroni procurabunt de extraordinariis cum contigerint pro rata sua respondentes Solvet etiam vicarius Priori de Sancto Ivone qui pro tempore fuerit centum solidos annuos in quatuor anni terminis videlicet in festo Sancti Michaelis viginti et quinque solidos in festo Natalis domini viginti et quinque solidos et in Nativitate Sancti Johannis Baptiste viginti et quinque solidos Salvis in Omnibus episcopalibus consuetudinibus et Lincolniensis ecclesie dignitate quod ut perpetuam obtineat firmitatem presenti scripto sigillum nostrum duximus apponendum His testibus Waltero Thesaurario Lincolnie Roberto de Bolesqure Capellano et aliis Data per manum Guarini de Kirketone Capellani Canonici Lincolniensis apud Park Stowe tertio idus Aprilis Pontificatus nostri anno vicesimo quinto
Markups
Names Markup:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hugoname Dei gratia Lincolniensis Episcopusname salutem in Domino Noverit universitas vestra nos ad presentationem dilectorum filiorum Abbatisname et conventus Rameseiename patronorum ecclesie de Slepaname dilectum in Christo filium Ricardum de Houghtone Capellanumname ad perpetuam ipsius ecclesiename vicariam admisisse ipsumque in ea canonice vicarium perpetuum instituisse cum onere ministrandi personaliter in eadem Consistit autem ipsa vicaria in Omnibus minutis decimis et obventionibus altarium tam matrices ecclesiename quam capellarum et generaliter in Omnibus dictas matricem ecclesiamname et capellas jure parochiali contingentibus exceptis terra ecclesiename et decimis garbarum et feni et sustinebit vicariusname omnia onera ordinaria debita et consueta dictas ecclesiamname et capellas contingentia preter hospitium Archidiaconiname quod patroni procurabunt de extraordinariis cum contigerint pro rata sua respondentes Solvet etiam vicariusname Priori de Sancto Ivonename qui pro tempore fuerit centum solidos annuos in quatuor anni terminis videlicet in festo Sancti Michaelis viginti et quinque solidos in festo Natalis domini viginti et quinque solidos et in Nativitate Sancti Johannis Baptiste viginti et quinque solidos Salvis in Omnibus episcopalibus consuetudinibus et Lincolniensis ecclesiename dignitate quod ut perpetuam obtineat firmitatem presenti scripto sigillum nostrum duximus apponendum His testibus Waltero Thesaurario Lincolniename Roberto de Bolesqure Capellanoname et aliis Data per manum Guarini de Kirketone Capellani Canonici Lincolniensisname apud Park Stowe tertio idus Aprilis Pontificatus nostri anno vicesimo quinto