Charter Document - 02813907

Charter Document - 02813907


Charter Number: 02813907
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Will
Date: 1307
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Memorandum quod die beati Johannis apostoli anno domini mccc septimo probatum fuit testamentum Isabelle Faldecape relicte Johannis Faldecape manentis quondam in parochia sancti Rumwaldi Linc cui quidem testamento presens memorandum annectitur coram [] decano Christianitatis Linc probatum eciam extitit dilucide quod dicta Isabella in vltima sua voluntate voluit quod tenementum quod eadem Isabella inhabitauit in parochia predicta tentum de [] decano et capitulo beate Marie Linc quodque eadem Isabella habuit ex legato testamenti dicti Johannis mariti sui rediret ad [] decanum et capitulum predictos et ecclesiam memoratam de quibus illud tenuit et idem tenementum eisdem nuncupatiue ore tenus sepius legauit in eadem voluntate vsque ad mortem suam perseuerando et quod illud legatum scribi fecisset in testamento suo predicto nisi fuissent aliqui qui contrarium sibi suaserunt et eciam terruerunt in tantum per verba sua quod hoc facere non audebat et sic quo minus scribebatur extitit perturbata Vnde dictus [] decanus audita probatione predicta pronunciauit tam dictum testamentum quam legatum memoratum factum vt premittitur de tenemento predicto decano et capitulo et ecclesie supra dictis legitime fuisse probata administracionem bonorum dicta defuncte in forma iuris comittendo executoribus in dicto testamento nominatis et sigillum officii testamento et memorando predictis simul annexis apponendo in testimonium omnium premissorum Actum et datum Linc anno et die superius annotatis

Source (click image below to view full size)