Charter Document - 02812904
Charter Number: | 02812904 |
---|---|
Cartulary Title: | The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1275 - 1276 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens carta peruenerit Rogerus Bigot et Emma de Torkeseya vxor eius salutem in domino Nouerit vniuersitas vestra nos dedisse concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse Johanni Faldecape et heredibus suis vel suis assignatis vnum mesuagium cum omnibus pertinenciis suis in parochia sancti Rumwaldi in Butewerk[] quod iacet inter terram que fuit Ivonis aurifabri versus orientem et terram dicti Johannis versus occidentem tenend et habend dicto Johanni et heredibus suis vel suis assignatis cuicunque et quandocunque dare vendere legare vel assignare voluerit libere quiete et pacifice in feodo et hereditate Reddendo inde annuatim nobis et heredibus dicte Emme vnum obolum ad festum sancti Michaelis et matrici ecclesie Linc[] quatuor solidos videlicet duos solidos ad festum sancti Michaelis et duos solidos ad Pascha pro omni seculari seruicio consuetudine exaccione et demanda Nos vero predicti Rogerus et Emma et heredes predicte Emme warantizabimus defendemus et adquietabimus totum mesuagium cum omnibus pertinenciis suis predicto Johanni et heredibus suis vel suis assignatis sicut predictum est contra omnes homines pro predicto seruicio inperpetuum In huius rei testimonium presenti carte sigilla nostra apposuimus Hiis testibus Osberto filio Egidii tunc maiore Willelmo de Burton et Eudone Scot tunc balliuis Willelmo Cause Ricardo de Araz Roberto Scot Petro Botild Ricardo medico Hugone Rabuc Henrico luminatore Rogero Peck[] Galfrido filio Ade Geruasio clerico et aliis
Markups
Names Markup:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens carta peruenerit Rogerus Bigotname et Emma de Torkeseya vxorname eius salutem in domino Nouerit vniuersitas vestra nos dedisse concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse Johanni Faldecapename et heredibus suis vel suis assignatis vnum mesuagium cum omnibus pertinenciis suis in parochia sancti Rumwaldi in Butewerk[] quod iacet inter terram que fuit Ivonis aurifabriname versus orientem et terram dicti Johannisname versus occidentem tenend et habend dicto Johanniname et heredibus suis vel suis assignatis cuicunque et quandocunque dare vendere legare vel assignare voluerit libere quiete et pacifice in feodo et hereditate Reddendo inde annuatim nobis et heredibus dicte Emme vnum obolum ad festum sancti Michaelis et matrici ecclesie Linc[] quatuor solidos videlicet duos solidos ad festum sancti Michaelis et duos solidos ad Pascha pro omni seculari seruicio consuetudine exaccione et demanda Nos vero predicti Rogerusname et Emmaname et heredes predicte Emmename warantizabimus defendemus et adquietabimus totum mesuagium cum omnibus pertinenciis suis predicto Johanniname et heredibus suis vel suis assignatis sicut predictum est contra omnes homines pro predicto seruicio inperpetuum In huius rei testimonium presenti carte sigilla nostra apposuimus Hiis testibus Osberto filio Egidii tunc maiorename Willelmo de Burtonname et Eudone Scot tunc balliuisname Willelmo Causename Ricardo de Arazname Roberto Scotname Petro Botildname Ricardo mediconame Hugone Rabucname Henrico luminatorename Rogero Peckname[] Galfrido filio Adename Geruasio clericoname et aliis