Charter Document - 02812881
Charter Number: | 02812881 |
---|---|
Cartulary Title: | The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant, Receipt |
Date: | 1295 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Pateat vniuersis per presentes quod ego Galfridus de Alnewyk[] nepos et heres quondam magistri Ade de Brempton[] precentoris ecclesie Linc[] recepi per manus magistri Willelmi de Langwath[] et domini Henrici de Camera executorum testamenti dicti precentoris viginti libras sterlingorum michi relictas in testamento predicto vt illis forem contentus alioquin si plus exigerem de bonis eiusdem defuncti caderem a iure legati Et quia non est voluntatis mee testamentum predictum aliqualiter impedire volo concedo et consencio pro me et posteris meis quibuscumque quod in omnibus legatis siue in rebus mobilibus et immobilibus qualitercumque relictis plenum sorciatur effectum dicta que legata omnia quantum in me est approbo et eisdem consensum adhibeo pleniorem renuncians exnunc specialiter et expresse cuilibet accioni peticioni iuri qualicumque que vel quod michi vel alicui nomine meo ad bona qualiacumque ad dictum defunctum spectancia sub quacumque forma vel quocumque colore competere poterit ad presens vel alias in futurum quarta parte dum taxat precii manerii del Helm[] iuxta voluntatem dicti defuncti vendendi michi in dicto testamento relicta manente michi salua Et vt hec premissa omnia optineant vim maiorem iuraui ad sancta dei ewangelia quod ea fideliter obseruabo quodque dictis executoribus quorum graciam si me sponte uberius respicere velint expecto quamcumque aliam securitatem eis per me in hac parte prestandam faciam cum per ipsos super hoc fuero requisitus In cuius rei testimonium sigillum meum presentibus apposui Et quia sigillum meum pluribus est incognitum sigilla venerabilis patris domini Oliveri dei gratia Lincolniensis episcopi et capituli ecclesie eiusdem presentibus apponi procuraui Hiis testibus magistro Gocelino archidiacono de Stowe magistro Waltero de Wotton[] domino Johanne Maunsel canonicis in ecclesia Linc[] domino Johanne de Scalleby Roberto de Warsop[] Roberto de Kybeworth[] presbiteris Johanne de Bayton Johanne de Feriby clericis et aliis Datum et actum apud Spaldwyk[] die invencionis sancte Crucis anno domini mcc nonaggesimo quinto
Markups
Names Markup:
Pateat vniuersis per presentes quod ego Galfridus de Alnewyk[] nepos et heres quondam magistri Ade de Brempton[] precentoris ecclesie Lincname[] recepi per manus magistri Willelmi de Langwathname[] et domini Henrici de Cameraname executorum testamenti dicti precentorisname viginti libras sterlingorum michi relictas in testamento predicto vt illis forem contentus alioquin si plus exigerem de bonis eiusdem defuncti caderem a iure legati Et quia non est voluntatis mee testamentum predictum aliqualiter impedire volo concedo et consencio pro me et posteris meis quibuscumque quod in omnibus legatis siue in rebus mobilibus et immobilibus qualitercumque relictis plenum sorciatur effectum dicta que legata omnia quantum in me est approbo et eisdem consensum adhibeo pleniorem renuncians exnunc specialiter et expresse cuilibet accioni peticioni iuri qualicumque que vel quod michi vel alicui nomine meo ad bona qualiacumque ad dictum defunctum spectancia sub quacumque forma vel quocumque colore competere poterit ad presens vel alias in futurum quarta parte dum taxat precii manerii del Helm[] iuxta voluntatem dicti defuncti vendendi michi in dicto testamento relicta manente michi salua Et vt hec premissa omnia optineant vim maiorem iuraui ad sancta dei ewangelia quod ea fideliter obseruabo quodque dictis executoribus quorum graciam si me sponte uberius respicere velint expecto quamcumque aliam securitatem eis per me in hac parte prestandam faciam cum per ipsos super hoc fuero requisitus In cuius rei testimonium sigillum meum presentibus apposui Et quia sigillum meum pluribus est incognitum sigilla venerabilis patris domini Oliveriname dei gratia Lincolniensis episcopiname et capituli ecclesie eiusdem presentibus apponi procuraui Hiis testibus magistro Gocelino archidiacono de Stowename magistro Waltero de Wottonname[] domino Johanne Maunsel canonicis in ecclesia Lincname[] domino Johanne de Scallebyname Roberto de Warsopname[] Roberto de Kybeworth[] presbiterisname Johanne de Baytonname Johanne de Feriby clericisname et aliis Datum et actum apud Spaldwyk[] die invencionis sancte Crucis anno domini mcc nonaggesimo quintodate