Charter Document - 02812816

Charter Document - 02812816


Charter Number: 02812816
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1273 - 1275
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Vniuersis sancte matris ecclesie filiis hoc scriptum visuris uel audituris Rogerus de Caua canonicus Linc[] salutem in domino sempiternam Nouerit vniuersitas vestra me dedisse concesisse et hac presenti carta mea confirmasse magistro Thome de Perariis canonico Linc[] totum illud messuagium in Pottergate cum omnibus edificiis et pertinenciis quod fuit quondam domini Willelmi de Hampton[] canonici Linc[] quod que habui de dono dominarum [] priorisse et conuentus de Steynfeld[] quibus dictus Willelmus illud messuagium in uita sua integre donauerat tenend et habend dicto magistro Thome et heredibus suis uel assignatis quibuscunque libere quiete et pacifice in perpetuum Faciendo inde annuatim capitalibus dominis feodi debitum seruicium et consuetum Ego uero Rogerus prenominatus ad maiorem huius rei securitatem cartas quas de predicto messuagio habui supradicto magistro Thorne liberaui et hoc scriptum sigilli mei munimine roboraui Hiis testibus magistro Ricardo de Bello thesaurario Linc[] magistro Johanne de Vndele subdecano dominis Willelmo de Ingham Johanne de Barton[] magistro Oliuero de Sutton dominis Johanne de Wythington[] Godredo de Linc[] canonicis Linc[] domino Rogero filio Benedicti tunc maiore ciuitatis Linc[] Johanne de Solario Symone de Tresk[] Alano biwestcastel Radulfo de Lindwode Johanne nepote Rogeri filii Benedicti ciuibus Linc []et aliis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Vniuersis sancte matris ecclesie filiis hoc scriptum visuris uel audituris Rogerus de Caua canonicus Lincname[] salutem in domino sempiternam Nouerit vniuersitas vestra me dedisse concesisse et hac presenti carta mea confirmasse magistro Thome de Perariis canonico Lincname[] totum illud messuagium in Pottergate cum omnibus edificiis et pertinenciis quod fuit quondam domini Willelmi de Hampton[] canonici Lincname[] quod que habui de dono dominarum [] priorissename et conuentus de Steynfeldname[] quibus dictus Willelmusname illud messuagium in uita sua integre donauerat tenend et habend dicto magistro Thomename et heredibus suis uel assignatis quibuscunque libere quiete et pacifice in perpetuum Faciendo inde annuatim capitalibus dominis feodi debitum seruicium et consuetum Ego uero Rogerusname prenominatus ad maiorem huius rei securitatem cartas quas de predicto messuagio habui supradicto magistro Thornename liberaui et hoc scriptum sigilli mei munimine roboraui Hiis testibus magistro Ricardo de Bello thesaurario Lincname[] magistro Johanne de Vndele subdecanoname dominis Willelmo de Inghamname Johanne de Bartonname[] magistro Oliuero de Suttonname dominis Johanne de Wythingtonname[] Godredo de Linc[] canonicis Lincname[] domino Rogero filio Benedicti tunc maiore ciuitatis Lincname[] Johanne de Solarioname Symone de Treskname[] Alano biwestcastelname Radulfo de Lindwodename Johanne nepote Rogeri filii Benedicti ciuibus Lincname []et aliis