Charter Document - 02812812

Charter Document - 02812812


Charter Number: 02812812
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1260 - 1262
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus presentes litteras visuris uel audituris Robertus prior de Ellesham et eiusdem loci conuentus salutem Nouerit vniuersitas vestra nos dedisse concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse domino Willelmo de Hamptona canonico Lincolniensis ecclesie et heredibus uel assignatis suis quandam terram in longitudine viginti quatuor pedes habentem et totidem in latitudine in ciuitate Lincoln[] videlicet in Pottergate vna cum muro sumptibus predicti Willelmi ibidem erecto que iacet inter domum nostram et terram que fuit quondam Ricardi Spade habend et tenend sibi et heredibus seu cuicunque illam voluerit assignare libere et quiete et pacifice ab omni seruicio seculari exaccione et demanda Ita tamen quod nobis et successoribus super dictum murum liceat edificare et cum necesse fuerit extra dictum murum domos nostras reparare et cooperire absque clamio et contradiccione dicti Willelmi et heredum uel assignatorum suorum uel aliquorum ex parte sua Et ut hec donacio con cessio et carte nostre confirmacio perpetue firmitatis robur optineant presenti scripto sigillum capituli nostri duximus apponendum Teste capitulo nostro

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Omnibus Christi fidelibus presentes litteras visuris uel audituris Robertus prior de Elleshamname et eiusdem loci conuentusname salutem Nouerit vniuersitas vestra nos dedisse concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse domino Willelmo de Hamptona canonico Lincolniensis ecclesiename et heredibus uel assignatis suis quandam terram in longitudine viginti quatuor pedes habentem et totidem in latitudine in ciuitate Lincoln[] videlicet in Pottergate vna cum muro sumptibus predicti Willelminame ibidem erecto que iacet inter domum nostram et terram que fuit quondam Ricardi Spadename habend et tenend sibi et heredibus seu cuicunque illam voluerit assignare libere et quiete et pacifice ab omni seruicio seculari exaccione et demanda Ita tamen quod nobis et successoribus super dictum murum liceat edificare et cum necesse fuerit extra dictum murum domos nostras reparare et cooperire absque clamio et contradiccione dicti Willelminame et heredum uel assignatorum suorum uel aliquorum ex parte sua Et ut hec donacio con cessio et carte nostre confirmacio perpetue firmitatis robur optineant presenti scripto sigillum capituliname nostri duximus apponendum Teste capituloname nostro