Charter Document - 02812705

Charter Document - 02812705


Charter Number: 02812705
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1302
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Vniuersis sancte matris ecclesie filiis hanc litteram inspecturis Philippus decanus et capitulum ecclesie Linc[] salutem in omnium saluatore Vniuersitati vestre fieri volumus manifestum quod cum dilectus confrater et concanonicus noster quondam magister Johannes le Fleming[] domos suas in Estgat[] Linc[] nobis in testamento suo legasset sub hac forma verborum [] Nos igitur dicto defuncto in premissis fidelitatem seruari volentes et obligamus nos et successores nostros imperpetuum ad summam pecunie predictam pro prefatis domibus die anniuersarii predicto per manum prepositi nostri vel clerici nostri de Communa pro anima dicti magistri Johannis in vsus pretactos cum integritate soluendam Si vero contingat sollempnitatem seruicii faciendi pro dicto defuncto die anniuersarii predicto debere vsque ad alium diem iusta ratione differi nichilominus pauperibus ipso die anniuersarii de hoc quod soluendam est eisdem iuxta formam legati prescripti sine dilacione qualibet satisfiet In cuius rei testimonium sigillum nostrum commune de vnanimi consensu omnium nostrum apponi fecimus huic scripto ordinantes quod illud in martilogio nostrco vt premissa iuxta reuolucionem temporis annualem recenciorum memoria habeantur et in omnibus fideliter obseruentur ferio conscribatur Hiis testibus magistro Radulfo Barry cancellario domino Gilberto thesaurario magistri Henrico de Beningworth[] subdecano Thoma de Birland[] Ricardo de Hederington[] Gilberto de Segraue Thoma de Perrariis Willelmo de Thornton[] Gocelino de Kyrington[] dominis Ricardo de Rowell et Ricardo de Winchecumbe Datum in capitulo nostro Linc[] die sancti Albani protomartiris Anglie anno domini mcc secundo

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:





Vniuersis sancte matris ecclesie filiis hanc litteram inspecturis Philippus decanusname et capitulum ecclesie Lincname[] salutem in omnium saluatore Vniuersitati vestre fieri volumus manifestum quod cum dilectus confrater et concanonicusname noster quondam magister Johannes le Flemingname[] domos suas in Estgat[] Linc[] nobis in testamento suo legasset sub hac forma verborum []embed Nos igitur dicto defuncto in premissis fidelitatem seruari volentes et obligamus nos et successores nostros imperpetuum ad summam pecunie predictam pro prefatis domibus die anniuersarii predicto per manum prepositiname nostri vel clerici nostri de Communa pro anima dicti magistri Johannisname in vsus pretactos cum integritate soluendam Si vero contingat sollempnitatem seruicii faciendi pro dicto defuncto die anniuersarii predicto debere vsque ad alium diem iusta ratione differi nichilominus pauperibus ipso die anniuersarii de hoc quod soluendam est eisdem iuxta formam legati prescripti sine dilacione qualibet satisfiet In cuius rei testimonium sigillum nostrum commune de vnanimi consensu omnium nostrum apponi fecimus huic scripto ordinantes quod illud in martilogio nostrco vt premissa iuxta reuolucionem temporis annualem recenciorum memoria habeantur et in omnibus fideliter obseruentur ferio conscribatur Hiis testibus magistro Radulfo Barry cancellarioname domino Gilberto thesaurarioname magistri Henrico de Beningworth[] subdecanoname Thoma de Birlandname[] Ricardo de Hederingtonname[] Gilberto de Segrauename Thoma de Perrariisname Willelmo de Thorntonname[] Gocelino de Kyringtonname[] dominis Ricardo de Rowellname et Ricardo de Winchecumbename Datum in capitulo nostro Linc[] die sancti Albani protomartiris Anglie anno domini mcc secundodate