Charter Document - 02802564

Charter Document - 02802564


Charter Number: 02802564
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1299
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Marieria filia Petri le Vendoure de Helmeswell concessi dedi et hac presenti carta mea confirmaui Roberto dicto le Harpur carpentario et Isabelle uxori sue sorori mee decem solidatas annui redditus cum pertinenciis inperpetuum ad Pascham et ad festum sancti Michaelis recipiendas de dicto mesuagio cum pertinenciis in parochia Omnium Sanctorum in Ballio Linc[] quod jacet inter tenementum magistri Thome de Pirariis versus occidentem et tenementum Alice le Keu versus orientem de illo mesuagio quod est in feodo domini episcopi Duranmensis quod Rogerus le Baker tenet Habendum et tenend dictis Roberto et Isabelle uxori sue et heredibus et assignatis predicti Roberti de me et heredibus meis per seruicium inde annuatim heredibus meis unum denarium argenti ad festum Pasche tamen Et ego vero predicta Marieria et heredes mei predictis Roberto et Isabelle uxori sue et heredibus et assignatis predicti Roberti predictos decem solidos annui redditus de predicto tenemento exeuntes contra omnes gentes warantizabimus inperpetuum defendemus pro predicto seruicio In cuius rei testimonium presenti carte sigillum meum apposui Hiis testibus domino Thoma de Burnham tunc constabulario castelli Linc[] Waltero de Hawyle ballivo eiusdem castelli Roberto de Kybbeworth Willelmo Findelowe Gilberto le Coteller Jacobo le spicer Rogero le Baker et aliis Dat[] Linc[] in crastino assencionis domini anno regni regis Eddewardi vicesimo septimo

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Sciant presentes et futuri quod ego Marieria filia Petri le Vendoure de Helmeswellname concessi dedi et hac presenti carta mea confirmaui Roberto dicto le Harpur carpentarioname et Isabelle uxori sue sorori meename decem solidatas annui redditus cum pertinenciis inperpetuum ad Pascham et ad festum sancti Michaelis recipiendas de dicto mesuagio cum pertinenciis in parochia Omnium Sanctorum in Ballio Linc[] quod jacet inter tenementum magistri Thome de Pirariisname versus occidentem et tenementum Alice le Keuname versus orientem de illo mesuagio quod est in feodo domini episcopi Duranmensisname quod Rogerus le Bakername tenet Habendum et tenend dictis Robertoname et Isabelle uxoriname sue et heredibus et assignatis predicti Robertiname de me et heredibus meis per seruicium inde annuatim heredibus meis unum denarium argenti ad festum Pasche tamen Et ego vero predicta Marierianame et heredes mei predictis Robertoname et Isabelle uxoriname sue et heredibus et assignatis predicti Robertiname predictos decem solidos annui redditus de predicto tenemento exeuntes contra omnes gentes warantizabimus inperpetuum defendemus pro predicto seruicio In cuius rei testimonium presenti carte sigillum meum apposui Hiis testibus domino Thoma de Burnham tunc constabulario castelli Lincname[] Waltero de Hawyle ballivo eiusdem castelliname Roberto de Kybbeworthname Willelmo Findelowename Gilberto le Cotellername Jacobo le spicername Rogero le Bakername et aliis Dat[] Linc[] in crastino assencionis domini anno regni regis Eddewardi vicesimo septimo