Charter Document - 02802548
Charter Number: | 02802548 |
---|---|
Cartulary Title: | The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1302 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Eboracum in octabis sancte Trinitatis anno regni regis Edwardi filii regis Henrici tricesimo coram Radulfo de Hengham Willelmo de Bereford Elia de Bek Petro de Malorre Willelmo Howard et Lamberto de Trikingham justiciariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Ricardum de Rothewell et Ricardum de Stretton querentes per Willelmum Vapurnent positum loco eorum ad lucrandum vel perdendum et Willelmum Bonde et Aliciam uxorem eius impedientes de tribus mesuagiis et uno tofto cum pertinenciis in Lincoln[] et Messingham Unde placitum warrantie carte summonitum fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predicti Willelmus et Alicia recognouerunt predicta tenementa cum pertinenciis esse ius ipsius Ricardi de Rothewell ut illa que iidem Ricardus de Rothewell et Ricardus de Stretton habent de dono predictorum Willelmi et Alicie Habendum et tenend eisdem Ricardo de Rothewell et Ricardo de Stretton et heredibus ipsius Ricardi de Rothewell de capitalibus dominis feodi illius per servitia que ad illa tenementa pertinent imperpetuum Et preterea iidem Willelmus et Alicia concesserunt pro se et heredibus ipsius Alicie quod ipsi warantizabunt eisdem Ricardo de Rothewell et Ricardo de Stretton et heredibus ipsius Ricardi de Rothewell predicta tenementa cum pertinenciis contra omnes homines imperpetuum Et pro hac recognicione warantia fine et concordia iidem Ricardus de Rothewell et Ricardus de Stretton dederunt predictis Willelmo et Alicie viginti marcas argenti
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Eboracum in octabis sancte Trinitatis anno regni regis Edwardi filii regis Henrici tricesimo coram Radulfo de Henghamname Willelmo de Berefordname Elia de Bekname Petro de Malorrename Willelmo Howardname et Lamberto de Trikingham justiciariisname et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Ricardum de Rothewellname et Ricardum de Strettonname querentes per Willelmum Vapurnentname positum loco eorum ad lucrandum vel perdendum et Willelmum Bondename et Aliciam uxoremname eius impedientes de tribus mesuagiis et uno tofto cum pertinenciis in Lincoln[] et Messingham Unde placitum warrantie carte summonitum fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predicti Willelmusname et Alicianame recognouerunt predicta tenementa cum pertinenciis esse ius ipsius Ricardi de Rothewellname ut illa que iidem Ricardus de Rothewellname et Ricardus de Strettonname habent de dono predictorum Willelminame et Aliciename Habendum et tenend eisdem Ricardo de Rothewellname et Ricardo de Strettonname et heredibus ipsius Ricardi de Rothewellname de capitalibus dominis feodi illius per servitia que ad illa tenementa pertinent imperpetuum Et preterea iidem Willelmusname et Alicianame concesserunt pro se et heredibus ipsius Aliciename quod ipsi warantizabunt eisdem Ricardo de Rothewellname et Ricardo de Strettonname et heredibus ipsius Ricardi de Rothewellname predicta tenementa cum pertinenciis contra omnes homines imperpetuum Et pro hac recognicione warantia fine et concordia iidem Ricardus de Rothewellname et Ricardus de Strettonname dederunt predictis Willelmo et Alicie viginti marcas argenti