Charter Document - 02792243
| Charter Number: | 02792243 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1271 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Walterus filius Thome de ponte Thorne Linc[] dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui Johanni de Solario ciui Linc[] duas domos in parochia sancti Swithini in Thornegate Linc[] que sunt in venella iuxta portam meam magnam cum liberis introitibus et exitibus ad cartam et carectam ad utramque do domum sicut hactenus commodius seu liberius haberi consueuit a via regia versus aquilonem usque ad filum aque versus austrum et septemdecim denarios annui redditus quos Andreas Motty mihi reddere solebat de tenemento quod tenet de me in parochia sancti Augustini et duodecim denarios annui redditus de tenemento quod tenet in parochia sancti Marci ewangeliste Johannes Bere in Wykeford Tenendum et habend predicto Johanni et heredibus vel assignatis quibuscunque seu quandoque dare vendere vel in testamento suo legare voluerit de me et heredibus meis vel assignatis libere quiete et hereditarie in perpetuum Percipiendum dictum redditum ad duos anni terminos scilicet dimidiam marcam ad Pascham et dimidiam marcam ad festum sancti Mykaelis Et ego predictus Walterus et heredes mei predictas domos et redditum predictum Johanni et heredibus suis vel suis assignatis ut supradictum est contra omnes gentes Christianos et Judeos warantizabimus acquietabimus et defendemus inperpetuum In cuius rei testimonium presenti carte sigillum meum apposui Hiis testibus Willelmo de Holgate tunc maiore Linc[] Andrea de Horkestowe Andrea Cause tunc balliuis Willelmo Brand Rogero filio Benedicti Jordano filio Egidii Thoma filio Roberti Roberto Badde Willelmo de Bolington et aliis Dat[] Linc[] in vigilia circumcisionis domini anno eiusdem mcc septuagesimo primo
Markups
Names Markup:
Sciant presentes et futuri quod ego Walterus filius Thome de ponte Thorne Lincname[] dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui Johanni de Solario ciui Lincname[] duas domos in parochia sancti Swithini in Thornegate Linc[] que sunt in venella iuxta portam meam magnam cum liberis introitibus et exitibus ad cartam et carectam ad utramque do domum sicut hactenus commodius seu liberius haberi consueuit a via regia versus aquilonem usque ad filum aque versus austrum et septemdecim denarios annui redditus quos Andreas Mottyname mihi reddere solebat de tenemento quod tenet de me in parochia sancti Augustini et duodecim denarios annui redditus de tenemento quod tenet in parochia sancti Marci ewangeliste Johannes Berename in Wykeford Tenendum et habend predicto Johanniname et heredibus vel assignatis quibuscunque seu quandoque dare vendere vel in testamento suo legare voluerit de me et heredibus meis vel assignatis libere quiete et hereditarie in perpetuum Percipiendum dictum redditum ad duos anni terminos scilicet dimidiam marcam ad Pascham et dimidiam marcam ad festum sancti Mykaelis Et ego predictus Walterusname et heredes mei predictas domos et redditum predictum Johanniname et heredibus suis vel suis assignatis ut supradictum est contra omnes gentes Christianos et Judeos warantizabimus acquietabimus et defendemus inperpetuum In cuius rei testimonium presenti carte sigillum meum apposui Hiis testibus Willelmo de Holgate tunc maiore Lincname[] Andrea de Horkestowename Andrea Cause tunc balliuisname Willelmo Brandname Rogero filio Benedictiname Jordano filio Egidiiname Thoma filio Robertiname Roberto Baddename Willelmo de Bolingtonname et aliis Dat[] Linc[] in vigilia circumcisionis domini anno eiusdem mcc septuagesimo primodate
