Charter Document - 02782068

Charter Document - 02782068


Charter Number: 02782068
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1198
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod hec est conuentio facta inter Rogerum decanum et capitulum Lincol[] ecclesie et fratres hospitalis Sancti Sepulcri Lincol[] scilicet quod prenominatus Rogerus et prenominatum capitulum dimiserunt et concesserunt predictis fratribus molendinum suum de Waltona iuxta Graham in perpetuum Ita quod prenominati fratres soluent quolibet anno capitulo predicto pro molendino prefato duodecim solidos scilicet sex solidos ad festum Sancti Michaelis et vi solidos ad Pascha Hec autem conuentio facta fuit anno ab incarnatione domini mc nonagesimo octauo ad Pascha vt autem hec conuentio in perpetuum rata et illibata permaneat sigillo utrorum corroborata est His testibus Rogero decano Willelmo precentore Willelmo cancellario Roberto archidiacono Huntedonie Stephano archidiacono Bukingham[] Alexandro archidiacono de Westriding Ricardo de Kym[] Waltero Blundo Willelmo de Frisebi Roberto de Manecestre Radulfo de Wirigin Rogero Scoto canonicis matricis ecclesie Lincol[]

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:





Sciant presentes et futuri quod hec est conuentio facta inter Rogerum decanumname et capitulum Lincol[] ecclesiename et fratres hospitalis Sancti Sepulcri Lincolname[] scilicet quod prenominatus Rogerusname et prenominatum capitulumname dimiserunt et concesserunt predictis fratribusname molendinum suum de Waltona iuxta Graham in perpetuum Ita quod prenominati fratresname soluent quolibet anno capituloname predicto pro molendino prefato duodecim solidos scilicet sex solidos ad festum Sancti Michaelis et vinumeral solidos ad Pascha Hec autem conuentio facta fuit anno ab incarnatione domini mc nonagesimo octauo ad Paschadate vt autem hec conuentio in perpetuum rata et illibata permaneat sigillo utrorum corroborata est His testibus Rogero decanoname Willelmo precentorename Willelmo cancellarioname Roberto archidiacono Huntedoniename Stephano archidiacono Bukinghamname[] Alexandro archidiacono de Westridingname Ricardo de Kymname[] Waltero Blundoname Willelmo de Frisebiname Roberto de Manecestrename Radulfo de Wiriginname Rogero Scoto canonicis matricis ecclesie Lincolname[]