Charter Document - 02782058

Charter Document - 02782058


Charter Number: 02782058
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1226
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Linc[] a die Natiuitatis beate Marie in tres septimanas anno regni regis Henrici filii regis Johannis decimo coram Alexandro abbate de Burgo Johanne de Lascy constabulario Cestr[] Martino de Pateshill[] Henrico de Braibroc[] Willelmo de Insula Ricardo Duket Justiciariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Johannem de Benington[] petentem et Willelmum decanum et capitulum Lincoln[] tenentes de vno tofto et duabus bouatis terre cum pertinenciis et de pastura ad ducentas oues in Willingouer vnde recognitio assise mortis antecessorum summonita fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Johannes remisit et quietum clamauit de se et heredibus suis ipsis decano et capitulo et ecclesie Lincoln[] totum ius et clamium quod habuit in tota predicta terra tofto et pastura cum pertinenciis inperpetuum Et pro hac remissione quieta clamantia fine et concordia predicti decanus et capitulum dederunt predicto Johanni quatuor marcas argenti

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Linc[] a die Natiuitatis beate Marie in tres septimanas anno regni regis Henrici filii regis Johannis decimo coram Alexandro abbate de Burgoname Johanne de Lascy constabulario Cestrname[] Martino de Pateshillname[] Henrico de Braibrocname[] Willelmo de Insulaname Ricardo Duket Justiciariisname itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Johannem de Beningtonname[] petentem et Willelmum decanumname et capitulum Lincolnname[] tenentes de vno tofto et duabus bouatis terre cum pertinenciis et de pastura ad ducentas oues in Willingouer vnde recognitio assise mortis antecessorum summonita fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Johannesname remisit et quietum clamauit de se et heredibus suis ipsis decanoname et capituloname et ecclesie Lincolnname[] totum ius et clamium quod habuit in tota predicta terra tofto et pastura cum pertinenciis inperpetuum Et pro hac remissione quieta clamantia fine et concordia predicti decanusname et capitulumname dederunt predicto Johanniname quatuor marcas argenti