Charter Document - 02761505
Charter Number: | 02761505 |
---|---|
Cartulary Title: | The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant, Quitclaim |
Date: | 1200 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Vniuersis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum peruenerit Normannus de la Charite salutem Nouerit vniuersitas vestra me dedisse et hac presenti carta mea confirmasse deo et beate Marie et commune canonicorum Linc[] ecclesie Ricardum filium Alani de Haynton et totam sectam suam et omnia catalla sua et totum ius et totum clamium quod habui in eodem Ricardo et pro ista donacione et quieta clamacione dederunt michi prenominati canonici nouem marcas argenti in primo aduentu regis Johannis apud Linc[] post coronacionem suam scilicet coram Simone de Pateshill et Eustachio de Faucumberg et Henrico de Hwithene domini Regis justiciariis tenentibus placita in bancco Hiis testibus Osberto de Hwitington clerico magistro Simone de Derby Hugone de Rolueston Radulfo de Haint[] decano Willelmo de Carleton Thoma seruiente de Haynton et multis aliis
Markups
Names Markup:
Vniuersis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum peruenerit Normannus de la Charitename salutem Nouerit vniuersitas vestra me dedisse et hac presenti carta mea confirmasse deo et beate Marie et commune canonicorum Linc[] ecclesiename Ricardum filium Alani de Hayntonname et totam sectam suam et omnia catalla sua et totum ius et totum clamium quod habui in eodem Ricardoname et pro ista donacione et quieta clamacione dederunt michi prenominati canoniciname nouem marcas argenti in primo aduentu regis Johannis apud Linc[] post coronacionem suam scilicet coram Simone de Pateshillname et Eustachio de Faucumbergname et Henrico de Hwithene domini Regis justiciariisname tenentibus placita in bancco Hiis testibus Osberto de Hwitington clericoname magistro Simone de Derbyname Hugone de Roluestonname Radulfo de Haint[] decanoname Willelmo de Carletonname Thoma seruiente de Hayntonname et multis aliis