Charter Document - 02751422
Charter Number: | 02751422 |
---|---|
Cartulary Title: | The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1269 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Dereb[] a die Pasche in quindecim dies anno regni regis Henrici filii regis Johannis quinquagesimo tercio coram Gilberto do Preston[] Waltero de Helum et Johanne de Oketon[] iusticiariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Ricardum de Breuse et Aliciam vxorem eius querentes et decanum et capitulum Linc[] deforcientes de consuetudinibus et seruiciis que iidem Ricardus et Alicia exigebant de predictis decano et capitulo de libero tenemento quod de eis tenent in Foterby scilicet de quarta parte feodi vnius militis cum pertinenciis et vnde iidem Ricardus et Alicia exigebant de predictis decano et capitulo quod redderent eis per annum vnum pax calcarium deauratorum uel sex denarios et facerent eis homagium et darent eis releuium et facerent eis fidelitatem et facerent eis sectam ad curiam suam de Lutheburg[] de tribus septimanis in tres septimanas et quod redderent eis per annum octo denarios pro auxilio vicecomitis et duos solidos pro warda castri de Beuuer et facerent eis scutagium quando euenerit et quod facerent eis auxilium ad primogenitum filium suum militem faciendum et primogenitam filiam suam maritandam quas consuetudines et que seruicia iidem decanus et capitulum eis non cognouerunt Et vnde placitum fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predicti Ricardus et Alicia remiserunt et quietumclamauerunt de se et heredibus ipsius Alicie predictis decano et capitulo predictas consuetudines et predicta seruicia que exigebant uersus eos inperpetuum ita quod iidem decanus et capitulum habeant et teneant omnes terras et omnia tenementa que iidem decanus et capitulum tenuerunt die quo hec concordia facta fuit de predictis Ricardo et Alicia in predicta villa de Foterby in liberam puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari seruicio inperpetuum Et pro hac remissione quietaclamacione fine et concordia iidem decanus et capitulum remiserunt et quietum clamauerunt de se et successoribus suis predictis Ricardo et Alicie et heredibus ipsius Alicie duodecim denarios redditus quem iidem decanus et capitulum annuatim percipere solebant de predictis Ricardo et Alicia de vno tofto et vna roda terre in Lutheburg inperpetuum Et preterea iidem decanus et capitulum dederunt predictis Ricardo et Alicie sexaginta marcas argenti
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Dereb[] a die Pasche in quindecim dies anno regni regis Henrici filii regis Johannis quinquagesimo tercio coram Gilberto do Prestonname[] Waltero de Helumname et Johanne de Oketon[] iusticiariisname itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Ricardum de Breusename et Aliciam vxoremname eius querentes et decanumname et capitulum Lincname[] deforcientes de consuetudinibus et seruiciis que iidem Ricardusname et Alicianame exigebant de predictis decanoname et capituloname de libero tenemento quod de eis tenent in Foterby scilicet de quarta parte feodi vnius militis cum pertinenciis et vnde iidem Ricardusname et Alicianame exigebant de predictis decanoname et capituloname quod redderent eis per annum vnum pax calcarium deauratorum uel sex denarios et facerent eis homagium et darent eis releuium et facerent eis fidelitatem et facerent eis sectam ad curiam suam de Lutheburg[] de tribus septimanis in tres septimanas et quod redderent eis per annum octo denarios pro auxilio vicecomitis et duos solidos pro warda castri de Beuuer et facerent eis scutagium quando euenerit et quod facerent eis auxilium ad primogenitum filium suum militem faciendum et primogenitam filiam suam maritandam quas consuetudines et que seruicia iidem decanusname et capitulumname eis non cognouerunt Et vnde placitum fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predicti Ricardusname et Alicianame remiserunt et quietumclamauerunt de se et heredibus ipsius Aliciename predictis decanoname et capituloname predictas consuetudines et predicta seruicia que exigebant uersus eos inperpetuum ita quod iidem decanusname et capitulumname habeant et teneant omnes terras et omnia tenementa que iidem decanusname et capitulumname tenuerunt die quo hec concordia facta fuit de predictis Ricardoname et Alicianame in predicta villa de Foterby in liberam puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari seruicio inperpetuum Et pro hac remissione quietaclamacione fine et concordia iidem decanusname et capitulum remiserunt et quietum clamauerunt de se et successoribus suis predictis Ricardo et Aliciename et heredibus ipsius Aliciename duodecim denarios redditus quem iidem decanusname et capitulumname annuatim percipere solebant de predictis Ricardoname et Alicianame de vno tofto et vna roda terre in Lutheburg inperpetuum Et preterea iidem decanusname et capitulumname dederunt predictis Ricardoname et Aliciename sexaginta marcas argenti