Charter Document - 02751421

Charter Document - 02751421


Charter Number: 02751421
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Release
Date: 1269
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Nouerint vniuersi quod cum orta esset contencio inter dominum Ricardum de Brevse militem et Aliciam vxorem eius dominam de Ludeburg[] et de Foterby ex parte vna ac Willelmum decanum et capitulum Linc[] ecclesie ex altera super quibusdam consuetudinibus et seruiciis de terris et tenementis que idem decanus et capitulum in villa et teritorio de Foterby nunc tenent de feudo quondam Sarre Berteram predictis Ricardo et Alicie ut dicebant debitis de quibus terris et tenementis idem Ricardus et Alicia uxor eius pecierunt ab eisdem decano et capitulo exactiones subscriptas et demandas scilicet homagium fidelitatem sectam curie auxilium ad miliciam filii sui et ad maritagium filie sue redditum calcarium sex denariorum auxilium vicecomitis auxilium ad gardam castri de Beauuer scutagium quando currit gardam releuium escaetam de terris predictis et omnes alias demandas que a terris geldabilibus peti possunt Tandem audito tenore munimentorum ecclesie predicte a parte altera et diligenter perscrutato ac pleno iure eiusdem ecclesie super omnibus premissis et singulis premissorum funditus intellecto prefati Ricardus et Alicia vxor eius considerantes euidentiam et bene intelligentes dictos decanum et capitulum et ecclesiam suam predictam a supradictis demandis totaliter esse inmunes ac super eisdem iniuste fuisse vexatos pro salute animarum suarum antecessorum et successorum suorum omnes terras predictas cum pertinenciis quas dicti decanus et capitulum tenent in predicta villa de Foterby in teritorio de Foterby de feodo predicte Sarre et de feodo dictorum Ricardi et Alicie concesserunt et confirmauerunt pro se et heredibus suis prefatis decano et capitulo et successoribus suis in puram liberam et perpetuam elemosinam ac quietas pacificas et absolutas ab exaccionibus seruiciis et demandis supranominatis et ab omnibus aliis subiectionibus et calumpniis sibi vel heredibus suis racione dictarum terrarum competentibus eisdem decano et capitulo concesserunt et dimiserunt ac de se et heredibus suis et assignatis sine aliquo retenemento quietum clamauerunt imperpetuum et easdem terras de omnibus seruiciis et consuetudinibus secularibus ut predictum est contra omnes homines adquietabunt et vbique defendent In cuius rei robur et testimonium veritatis sigilla predicti militis et vxoris sue predicte presenti scripto sunt appensa Testibus dominis Jacobo de Paunton[] vicecomite Linc[] Egidio de Gousel Galfrido de Wynepol militibus Roberto de Somercot[] Ricardo de Otterby clerico Gylberto Mont[] Petro de Lund[] Benedicto de Hacham Willelmo de Langvath[] clerico et multis aliis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Nouerint vniuersi quod cum orta esset contencio inter dominum Ricardum de Brevse militemname et Aliciam vxorem eius dominam de Ludeburg[] et de Foterbyname ex parte vna ac Willelmum decanumname et capitulum Linc[] ecclesiename ex altera super quibusdam consuetudinibus et seruiciis de terris et tenementis que idem decanusname et capitulumname in villa et teritorio de Foterby nunc tenent de feudo quondam Sarre Berteramname predictis Ricardoname et Aliciename ut dicebant debitis de quibus terris et tenementis idem Ricardusname et Alicia uxorname eius pecierunt ab eisdem decanoname et capituloname exactiones subscriptas et demandas scilicet homagium fidelitatem sectam curie auxilium ad miliciam filii sui et ad maritagium filie sue redditum calcarium sex denariorum auxilium vicecomitis auxilium ad gardam castri de Beauuer scutagium quando currit gardam releuium escaetam de terris predictis et omnes alias demandas que a terris geldabilibus peti possunt Tandem audito tenore munimentorum ecclesie predicte a parte altera et diligenter perscrutato ac pleno iure eiusdem ecclesie super omnibus premissis et singulis premissorum funditus intellecto prefati Ricardusname et Alicia vxorname eius considerantes euidentiam et bene intelligentes dictos decanumname et capitulumname et ecclesiamname suam predictam a supradictis demandis totaliter esse inmunes ac super eisdem iniuste fuisse vexatos pro salute animarum suarum antecessorum et successorum suorum omnes terras predictas cum pertinenciis quas dicti decanusname et capitulumname tenent in predicta villa de Foterby in teritorio de Foterby de feodo predicte Sarrename et de feodo dictorum Ricardiname et Aliciename concesserunt et confirmauerunt pro se et heredibus suis prefatis decanoname et capituloname et successoribus suis in puram liberam et perpetuam elemosinam ac quietas pacificas et absolutas ab exaccionibus seruiciis et demandis supranominatis et ab omnibus aliis subiectionibus et calumpniis sibi vel heredibus suis racione dictarum terrarum competentibus eisdem decanoname et capituloname concesserunt et dimiserunt ac de se et heredibus suis et assignatis sine aliquo retenemento quietum clamauerunt imperpetuum et easdem terras de omnibus seruiciis et consuetudinibus secularibus ut predictum est contra omnes homines adquietabunt et vbique defendent In cuius rei robur et testimonium veritatis sigilla predicti militisname et vxorisname sue predicte presenti scripto sunt appensa Testibus dominis Jacobo de Paunton[] vicecomite Linc[] Egidio de Gousel Galfrido de Wynepol militibusname Roberto de Somercotname[] Ricardo de Otterby clericoname Gylberto Montname[] Petro de Lundname[] Benedicto de Hachamname Willelmo de Langvath[] clericoname et multis aliis