Charter Document - 02751261

Charter Document - 02751261


Charter Number: 02751261
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1244
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

In crastino sancti Mathie apostoli anno gracie mcc quadragesimo quarto comparuerunt in capitulo Linc[] Henricus de Hungaria et Ingramus de Seuerby et cum aliquamdiu esset altercatum super warantizacione quam predictus Ingramus facere deberet predicto H de libera elemosina quam idem H tenet de ecclesia Linc[] secundum tenorem carte prioris ipsius Ingerami tandem lis inter ipsos mota hoc modo conquieuit videlicet quod idem Ingeramus iurauit in presencia domini precentoris R scilicet de K ad eum et magistrorum R de Grauel et R Cornub[] ac dominorum W de Wynchecumb[] et W de Wadingham quod decetero warantizabit Henricum predictum et heredes suos secundum formam carte patris sui inperpetuum Dampna Vero et in comoda que dictus Henricus incurrit per defectum dicti Ingerami posita sunt in respectu donec appareat qualiter dictus Ingeramus se gerere velit erga capitulum Linc[] et dictum Henricum

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




In crastino sancti Mathie apostoli anno gracie mcc quadragesimo quartodate comparuerunt in capitulo Linc[] Henricus de Hungarianame et Ingramus de Seuerbyname et cum aliquamdiu esset altercatum super warantizacione quam predictus Ingramusname facere deberet predicto Hname de libera elemosina quam idem Hname tenet de ecclesia Lincname[] secundum tenorem carte prioris ipsius Ingeraminame tandem lis inter ipsos mota hoc modo conquieuit videlicet quod idem Ingeramusname iurauit in presencia domini precentoris R scilicet de Kname ad eum et magistrorum R de Grauelname et R Cornubname[] ac dominorum W de Wynchecumbname[] et W de Wadinghamname quod decetero warantizabit Henricumname predictum et heredes suos secundum formam carte patris sui inperpetuum Dampna Vero et in comoda que dictus Henricusname incurrit per defectum dicti Ingeraminame posita sunt in respectu donec appareat qualiter dictus Ingeramusname se gerere velit erga capitulum Lincname[] et dictum Henricumname