Charter Document - 02749946
Charter Number: | 02749946 |
---|---|
Cartulary Title: | The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Composition |
Date: | 1208 - 1275 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est forma composicionis facte inter decanum et capitulum Lincoln et specialiter magistrum W canonicum ipsius ecclesie personam ecclesie de Langeford ex vna parte et H abbatem et conuentum Belli Loci Regis ex alia super decimus et laboribus quos propriis manibus et sumptibus colunt uel colent in predicta parochia de quibus sibi decimas per priuilegium Romane sedis dicti abbas et fratres pro domo sua de Bello Loco integre vendicabant predicto magistro W asserente ipsas ad predictam ecclesiam que prebenda sua est plenaria pertinere et prenominatis decano et capitulo pro Lincolniensi ecclesia defendentibus partem eius mediantibus autem inter ipsos amatoribus pacis et iuris prudentibus predicta contentio sopita est in hunc modum Quod uidelicet de premissis decimis media pars erit ecclesie de Langeford reliqua uero cedet in vsus abbatis et conuentus domus Belli Loci perpetuo quamdiu ipsi terras in predicta parochia propriis laboribus et sumptibus excolant Et in maiorem euidentiam facti huius presens scriptum fieri et sigillis suis huic inde roborari fecerunt Testibus abbate de Saueniaco abbate Stretfordie abbate de Quareria R archidiacono Wjntonie magistro Johanne de Lundon magistro Alano magistro Adam de Cennour