Charter Document - 02741057
Charter Number: | 02741057 |
---|---|
Cartulary Title: | The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Inspeximus, Ordination |
Date: | 1289 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Oliuerus permissione diuina Linc episcopus dilectis in Christo filiis decano et capitulo Linc salutem graciam et benediccionem Litteram bone memorie domini Ricardi proximi predecessoris nostri inspeximus sub hac forma [] Vacante igitur per mortem magistri Rolandi in ecclesia memorata dictam de prefatis fructibus disposicionem quam idem predecessor noster eo quod de ea se non expediuit dum vixit nobis totaliter dereliqui mancipare uolentes effectui ordinamus Vt ad nostre cotidiane distribucionis augmentum quam idem predecessor nimis ut predicitur reputauit exilem fructus predicti et prouentus videlicet omnes garbe decimales extra crofta et fenum similiter extra crofta cum terra arrabili nemore et manso edificato spectantibus seu pertinentibus ad predictam ecclesiam vobis cedant In omnibus autem aliis porcionibus et obuencionibus que secundum inquisicionem inde factam computato etiam ualore aree iuxta ecclesiam in parte boriali et duorum cotagiorum ad septem libras et septem solidos estimantur Volumus et ordinamus predicte ecclesie consistere vicariam a nobis et successoribus nostris iuxta voluntatem sepedicti predecessoris nostri quociens vacauerit conferendam vna cum quatuor marcis quas vicarius qui pro tempore fuerit in festis beati Michaelis et Pasche pro equali porcione de Communa vestra ad augmentum porcionis sue percipiet annuatim Ad vos siquidem onus construendi et reparandi cancellum faciendi seu inueniendi noua vestimenta superpellicia et libros quandocunque necesse fuerit archidiaconum procurandi decernimus in solidum pertinere Et extraordinaria pro rata porcionis vestre Vicario insuper statim instituendo ad edificandum sibi domos in area suprascripta vos numerare volumus decem libras Qui quidem vicarius et successores sui dicta vestimenta et libros reparabunt cum indiguerint et seruabunt ac omnia onera ordinaria superius non expressa in solidum et extraordinaria pro rata sue porcionis facient et agnoscent Salua nobis et successoribus nostris potestate istam ordinacionem mutandi et porciones in ea contentas minuendi et augendi quociens videbitur oportunum In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum Dat apud Basingham pridie kal Decembris anno domini mcc octogesimo nono et pontificatus nostri decimo
Markups
Names Markup:
Oliuerusname permissione diuina Linc episcopusname dilectis in Christo filiis decanoname et capitulo Lincname salutem graciam et benediccionem Litteram bone memorie domini Ricardiname proximi predecessoris nostri inspeximus sub hac forma []embed Vacante igitur per mortem magistri Rolandiname in ecclesia memorata dictam de prefatis fructibus disposicionem quam idem predecessor noster eo quod de ea se non expediuit dum vixit nobis totaliter dereliqui mancipare uolentes effectui ordinamus Vt ad nostre cotidiane distribucionis augmentum quam idem predecessor nimis ut predicitur reputauit exilem fructus predicti et prouentus videlicet omnes garbe decimales extra crofta et fenum similiter extra crofta cum terra arrabili nemore et manso edificato spectantibus seu pertinentibus ad predictam ecclesiam vobis cedant In omnibus autem aliis porcionibus et obuencionibus que secundum inquisicionem inde factam computato etiam ualore aree iuxta ecclesiam in parte boriali et duorum cotagiorum ad septem libras et septem solidos estimantur Volumus et ordinamus predicte ecclesie consistere vicariam a nobis et successoribus nostris iuxta voluntatem sepedicti predecessoris nostri quociens vacauerit conferendam vna cum quatuor marcis quas vicariusname qui pro tempore fuerit in festis beati Michaelis et Pasche pro equali porcione de Communa vestra ad augmentum porcionis sue percipiet annuatim Ad vos siquidem onus construendi et reparandi cancellum faciendi seu inueniendi noua vestimenta superpellicia et libros quandocunque necesse fuerit archidiaconum procurandi decernimus in solidum pertinere Et extraordinaria pro rata porcionis vestre Vicarioname insuper statim instituendo ad edificandum sibi domos in area suprascripta vos numerare volumus decem libras Qui quidem vicarius et successores sui dicta vestimenta et libros reparabunt cum indiguerint et seruabunt ac omnia onera ordinaria superius non expressa in solidum et extraordinaria pro rata sue porcionis facient et agnoscent Salua nobis et successoribus nostris potestate istam ordinacionem mutandi et porciones in ea contentas minuendi et augendi quociens videbitur oportunum In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum Dat apud Basingham pridie kal Decembris anno domini mcc octogesimo nono et pontificatus nostri decimodate