Charter Document - 02741049

Charter Document - 02741049


Charter Number: 02741049
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Grant
Date: 1280
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

O decanus et capitulum Linc ecclesie dilectis sibi in Christo vicariis vniuersis in ecclesia Linc ministrantibus salutem in domino sempiternam Attendentes quod quia liberam administrandi potestatem de bonis spectantibus ad domum sancti Egidij extra Linc hactenus nullatenus habuistis circa eiusdem domus regimen et promocionem minus ex corde vestros labores et sumptus impendere curauistis ad tollendam huiusmodi vestre necgligencie excusacionem prefatam domum cum omnibus suis iuribus et pertinenciis vobis ex nunc tenore presentium assignamus Ita quod decetero generalem et liberam habeatis eiusdem domus administracionem et potestatem personas inibi collocandi seu recipiendi et de omnibus disponendi ad domum pertinentibus sepedictam prout eiusdem domus pariter et vestre vtilitati magis decreueritis expedire Hoc tamen adiecto quod socii vestri vicarii qui debiles fuerint et infirmi ibidem morari volentes sine difficultate qualibet recipiantur et secundum domus facultates custodiantur ac procurentur honeste De capellanis eciam sustentandis et faciendo per eosdem officio pro animabus magistri Walteri de Welles et domini Willelmi de Neweporte fideliter obseruabitis quod in cartis eorundem Walteri et Willelmi expressius continetur Vt autem hec omnia et alia in domo obseruanda predicta melius melius inperpetuum obseruentur nobis in eadem visitationis officium reseruamus ad corrigendum et reformandum tam in temporalibus quam in spiritualibus quandocunque et quociens oportunum decreuerimus ea que coreccione seu reformacione scriptum sigilli nostri munimine duximus roborandum Hiis testibus dominis R de Horton tesaurario Linc W de la Gare archidiacono Linc Simone de Barton archidiacono Stowie J de Widington R de Caua J de la Gare W de Hauton Thoma de Ferariis Euerardo de Bromholme Simone de Worth tunc preposito Antoneo de Sauisthorp Jordano de Linc canonicis Ricardo sacrista Roberto succentore Roberto de Thorp J dicto Monaco J de Euer Radulfo de Swalu tunc custode dicte domus sancti Egidii Roberto de Thame Hugone de Gouteby vicariis et aliis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



O decanusname et capitulum Linc ecclesiename dilectis sibi in Christo vicariisname vniuersis in ecclesia Linc ministrantibus salutem in domino sempiternam Attendentes quod quia liberam administrandi potestatem de bonis spectantibus ad domum sancti Egidij extra Linc hactenus nullatenus habuistis circa eiusdem domus regimen et promocionem minus ex corde vestros labores et sumptus impendere curauistis ad tollendam huiusmodi vestre necgligencie excusacionem prefatam domum cum omnibus suis iuribus et pertinenciis vobis ex nunc tenore presentium assignamus Ita quod decetero generalem et liberam habeatis eiusdem domus administracionem et potestatem personas inibi collocandi seu recipiendi et de omnibus disponendi ad domum pertinentibus sepedictam prout eiusdem domus pariter et vestre vtilitati magis decreueritis expedire Hoc tamen adiecto quod socii vestri vicariiname qui debiles fuerint et infirmi ibidem morari volentes sine difficultate qualibet recipiantur et secundum domus facultates custodiantur ac procurentur honeste De capellanisname eciam sustentandis et faciendo per eosdem officio pro animabus magistri Walteri de Wellesname et domini Willelmi de Neweportename fideliter obseruabitis quod in cartis eorundem Walteriname et Willelminame expressius continetur Vt autem hec omnia et alia in domo obseruanda predicta melius melius inperpetuum obseruentur nobis in eadem visitationis officium reseruamus ad corrigendum et reformandum tam in temporalibus quam in spiritualibus quandocunque et quociens oportunum decreuerimus ea que coreccione seu reformacione scriptum sigilli nostri munimine duximus roborandum Hiis testibus dominis R de Horton tesaurario Lincname W de la Gare archidiacono Lincname Simone de Barton archidiacono Stowiename J de Widingtonname R de Cauaname J de la Garename W de Hautonname Thoma de Ferariisname Euerardo de Bromholmename Simone de Worth tunc prepositoname Antoneo de Sauisthorpname Jordano de Linc canonicisname Ricardo sacristaname Roberto succentorename Roberto de Thorpname J dicto Monaconame J de Euername Radulfo de Swalu tunc custode dicte domus sancti Egidiiname Roberto de Thamename Hugone de Gouteby vicariisname et aliis