Charter Document - 02741026
Charter Number: | 02741026 |
---|---|
Cartulary Title: | The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement, Grant |
Date: | 1273 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[Ricardus miser]acione diuina Lincoln[] episcopus dilectis in Christo filiis decano et capitulo Linc[] salutem [graciam et benediccionem] Attendentes quod redditus commune vestre tenues sunt et exiles adeo quod plerique canonico[rum pretextu] tenuitatis eiusdem in ecclesia vestra diffugiunt residere in augmentacionem cotidiane distri[bucionis et ut] facilius onera vobis incumbencia portare possitis ad honorem et augmentum cultus diui[ni ecclesiam d]e Byham[] quam obtinet dilectus in Christo filius Rogerus archidiaconus Lincoln[] que de nostro [est patronatu] diuine pietatis intuitu vobis conferimus concedimus et assignamus Ita quod ceden[te uel decedente] ipsius rectore possessionem eius nostra freti auctoritate libere ingredi nouo consen[su ad hoc minime] requisito ac fructus ipsius et prouentus percipere et in proprios et pios usus vestros [perpetuis temporibus c]onuertere valeatis Salua competenti vicaria per nos seu successores nostros [ibidem taxanda et o]rdinanda Saluis eciam in omnibus episcopalibus consuetudinibus et Lincoln[] [ecclesie dignit]ate In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus duximus apponendum Valete Dat[] apud Lafford[] xvj kalendas Octobris anno domini mcclxx tercio et pontificatus nostri xv
Markups
Names Markup:
[Ricardusname miser]acione diuina Lincoln[] episcopusname dilectis in Christo filiis decanoname et capitulo Lincname[] salutem [graciam et benediccionem] Attendentes quod redditus commune vestre tenues sunt et exiles adeo quod plerique canonico[rum pretextu] tenuitatis eiusdem in ecclesia vestra diffugiunt residere in augmentacionem cotidiane distri[bucionis et ut] facilius onera vobis incumbencia portare possitis ad honorem et augmentum cultus diui[ni ecclesiam d]e Byhamproperty[] quam obtinet dilectus in Christo filius Rogerus archidiaconus Lincolnname[] que de nostro [est patronatu] diuine pietatis intuitu vobis conferimus concedimus et assignamus Ita quod ceden[te uel decedente] ipsius rectore possessionem eius nostra freti auctoritate libere ingredi nouo consen[su ad hoc minime] requisito ac fructus ipsius et prouentus percipere et in proprios et pios usus vestros [perpetuis temporibus c]onuertere valeatis Salua competenti vicaria per nos seu successores nostros [ibidem taxanda et o]rdinanda Saluis eciam in omnibus episcopalibus consuetudinibus et Lincoln[] [ecclesiename dignit]ate In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus duximus apponendum Valete Dat[] apud Laffordlocation[] xvj kalendas Octobris anno domini mcclxx tercio et pontificatus nostri xvdate