Charter Document - 02741007
Charter Number: | 02741007 |
---|---|
Cartulary Title: | The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Memorandum |
Date: | 1267 |
Date type: | Internal, Episcopal, Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Memorandum quod a venerabili patre domino R dei gracia Linc episcopo emanauit quedam littera sub hac forma R miseracione diuina Linc episcopus dilectis in Christo filiis [] decano et capitulo Linc salutem graciam et benediccionem Quia prebendam de Eylesbyria vacantem per resignacionem magistri Johannis de Scharested vltimi rectoris eiusdem dilecto in Christo filio domino Petronillo de Lauannia concessione seu assignacione quam vobis alias de Querendon de Stokes de Burton et de Bokeland capellis auctoritate pontificali de consensu magistri Willelmi de Schirewode tunc rectoris eiusdem sub certa forma fecimus manente semper salua contulimus mandamus vobis quatinus dicto P uel eius procuratori ipsius nomine stallum in choro et locum in capitulo racione dicte prebende assignantes eadem corporalem possessionem prefate prebende habere faciatis salua assignacione nostra in forma prenotata Valete Dat in octabis sancti Martini pontificatus nostri anno decimo In cuius rei testimonium idem dominus episcopus presentibus sigillum suum apposuit Testibus domino Willelmo decano Linc ecclesie magistris Johanne de Lyndesey officiali dicti domini episcopi Alano de Eboraco Nicholao de Hecham canonicis Linc
Markups
Names Markup:
Memorandum quod a venerabili patre domino Rname dei gracia Linc episcoponame emanauit quedam littera sub hac forma Rname miseracione diuina Linc episcopusname dilectis in Christo filiis [] decanoname et capitulo Lincname salutem graciam et benediccionem Quia prebendam de Eylesbyria vacantem per resignacionem magistri Johannis de Scharestedname vltimi rectorisname eiusdem dilecto in Christo filio domino Petronillo de Lauannianame concessione seu assignacione quam vobis alias de Querendon de Stokes de Burton et de Bokeland capellis auctoritate pontificali de consensu magistri Willelmi de Schirewode tunc rectorisname eiusdem sub certa forma fecimus manente semper salua contulimus mandamus vobis quatinus dicto Pname uel eius procuratori ipsius nomine stallum in choro et locum in capitulo racione dicte prebende assignantes eadem corporalem possessionem prefate prebende habere faciatis salua assignacione nostra in forma prenotata Valete Dat in octabis sancti Martini pontificatus nostri anno decimo In cuius rei testimonium idem dominus episcopusname presentibus sigillum suum apposuit Testibus domino Willelmo decano Linc ecclesiename magistris Johanne de Lyndesey officiali dicti domini episcopiname Alano de Eboraconame Nicholao de Hecham canonicis Lincname