Charter Document - 02740950
Charter Number: | 02740950 |
---|---|
Cartulary Title: | The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 1228 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus capitulum Linc salutem Nouerit vniuersitas vestra quod cum Hugo archidiaconus Bathonie et canonicus prebende de Middelton quemdam toftum haberet in villa de Middelton scilicet toftum qui erat quondam Simonis Colt iacentem inter toftum Johannis de Slow et toftum Willelmi Langetac vicinum ecclesie Et idcirco idoneum ad habitacionem et vsum capellani de Middelton Idem archidiaconus permutauit dictum toftum cum Willelmo decano nostro pro tofto qui erat Huttredi iacente inter toftum Ricardi prepositi et toftum Roberti Godrici Ita quod dictus toftus qui fuit dicti archidiaconi erit inperpetuum dicti decani et eius successorum tanquam pura et libera elemosina ad ecclesiam de Middelton pertinens Toftus autem qui fuit dicti decani erit inperpetuum dicti Hugonis canonici et eius successorum canonicorum Linc tanquam pura et libera elemosina ad prebendam de Middelton pertinens Et vt ista permutacio perpetua firmitate nitatur presenti scripto sigillum nostrum vna cum sigillis parcium apposuimus Facta est ista permutacio anno ab Incarnacione domini mccxxviij in crastino Natiuitatis sancti Johannis Babtiste
Markups
Names Markup:
Omnibus Christi fidelibus capitulum Lincname salutem Nouerit vniuersitas vestra quod cum Hugo archidiaconus Bathonie et canonicus prebende de Middeltonname quemdam toftum haberet in villa de Middelton scilicet toftum qui erat quondam Simonis Coltname iacentem inter toftum Johannis de Slowname et toftum Willelmi Langetacname vicinum ecclesie Et idcirco idoneum ad habitacionem et vsum capellani de Middelton Idem archidiaconusname permutauit dictum toftum cum Willelmo decanoname nostro pro tofto qui erat Huttrediname iacente inter toftum Ricardi prepositiname et toftum Roberti Godriciname Ita quod dictus toftus qui fuit dicti archidiaconiname erit inperpetuum dicti decaniname et eius successorum tanquam pura et libera elemosina ad ecclesiam de Middelton pertinens Toftus autem qui fuit dicti decaniname erit inperpetuum dicti Hugonis canoniciname et eius successorum canonicorum Linc tanquam pura et libera elemosina ad prebendam de Middelton pertinens Et vt ista permutacio perpetua firmitate nitatur presenti scripto sigillum nostrum vna cum sigillis parcium apposuimus Facta est ista permutacio anno ab Incarnacione domini mccxxviij in crastino Natiuitatis sancti Johannis Babtistedate