Charter Document - 02740927

Charter Document - 02740927


Charter Number: 02740927
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1224
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium a die Pascha in quinque septimanis anno regni regis Henrici filii regis Johannis octauo coram Martino de Pateshill Thoma de Muleton Stephano de Segrave Thoma de Haiden Roberto de Lexinton Gaufrido le Sauuage iusticiariis et allis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Hugonem Linc episcopum petentem et Radulfum de Wicham tenentem de sexdecim acris prati et pasture cum pertin in Bannebyry Et inter eundem episcopum petentem et predictum Radulfum quem Willelmus Spileman et Isabella uxor eius uocauerunt ad warantum de duabus acris prati et pasture cum pertinenciis in eadem uilla Quas duas acras prati et pasture idem episcopus clamauit uersus predictos Willelmum et Isabellam Et quas predictus Radulfus ipsis Willelmo et Isabelle warantizauit Et vnde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Radulfus recognouit totum predictum pratum et pasturam cum pertinenciis esse ius ipsius episcopi et ecclesie sue de Linc et illa reddidit et quieta clamauit de se et heredibus suis ipsi episcopo et successoribus suis et ecclesie predicte imperpetuum Et pro hac recognitione Quieta clamacione fine et concordia idem episcopus dedit ipsi Radulfo quatuor marcas argenti

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium a die Pascha in quinque septimanis anno regni regis Henrici filii regis Johannis octauo coram Martino de Pateshillname Thoma de Muletonname Stephano de Segravename Thoma de Haidenname Roberto de Lexintonname Gaufrido le Sauuage iusticiariisname et allis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Hugonem Linc episcopumname petentem et Radulfum de Wichamname tenentem de sexdecim acris prati et pasture cum pertin in Bannebyry Et inter eundem episcopumname petentem et predictum Radulfumname quem Willelmus Spilemanname et Isabella uxorname eius uocauerunt ad warantum de duabus acris prati et pasture cum pertinenciis in eadem uilla Quas duas acras prati et pasture idem episcopusname clamauit uersus predictos Willelmumname et Isabellamname Et quas predictus Radulfusname ipsis Willelmoname et Isabellename warantizauit Et vnde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Radulfusname recognouit totum predictum pratum et pasturam cum pertinenciis esse ius ipsius episcopiname et ecclesie sue de Lincname et illa reddidit et quieta clamauit de se et heredibus suis ipsi episcoponame et successoribus suis et ecclesiename predicte imperpetuum Et pro hac recognitione Quieta clamacione fine et concordia idem episcopusname dedit ipsi Radulfoname quatuor marcas argenti