Charter Document - 02740926

Charter Document - 02740926


Charter Number: 02740926
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1221
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium in octavis sancti Hillarii anno regni regis Henrici filii regis Johannis quinto coram Roberto de Ver comite Oxonie Martino de Pateshull Radulfo Harenge Stephano de Segraue Thoma de Haidene iusticiariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Hugonem Lincolniensem episcopum petentem et Robertum Haldein tenentem de quatuor uirgatis terre et dimidia et duabus rodis terre cum pertinenciis in Bannebiry Vnde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Robertus recognouit totam predictam terram cum omnibus pertinenciis suis esse ius ipsius episcopi et ecclesie sancte Marie de Lincoln Et pro hac recognitione et fine et concordia idem episcopus concessit ipsi Roberto totam predictam terram cum pertinenciis excepta vna uirgata terre et dimidia et duabus rodis terre cum pertinenciis de eadem terra scilicet una uirgata et duabus rodis terre cum pertinenciis quas Willelmus Baro tenuit et dimidia uirgata terre cum pertinenciis quam Adam Puke tenuit que uirgata terre et dimidia et due rode terre cum pertinenciis remanent ipsi episcopo et successoribus suis et predicte ecclesie Lincoln quiete de ipso Roberto et heredibus suis in perpetuum Et predictus Robertus et eius heredes tenebunt totum residuum tocius predicte terre cum pertinenciis de ipso episcopo et successoribus suis et predicta ecclesia Lincoln in perpetuum Reddendo inde annuatim uiginti solidos sterlingorum ad quatuor terminos anni scilicet ad Natale quinque solidos ad Pascha quinque solidos ad Natiuitatem sancti Johannis Baptiste quinque solidos et ad festum sancti Michaelis quinque solidos pro omni seruicio

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium in octavis sancti Hillarii anno regni regis Henrici filii regis Johannis quintodate coram Roberto de Ver comite Oxoniename Martino de Pateshullname Radulfo Harengename Stephano de Segrauename Thoma de Haidene iusticiariisname et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Hugonem Lincolniensem episcopumname petentem et Robertum Haldeinname tenentem de quatuor uirgatis terre et dimidia et duabus rodis terre cum pertinenciis in Bannebiry Vnde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Robertusname recognouit totam predictam terram cum omnibus pertinenciis suis esse ius ipsius episcopiname et ecclesie sancte Marie de Lincolnname Et pro hac recognitione et fine et concordia idem episcopusname concessit ipsi Robertoname totam predictam terram cum pertinenciis excepta vna uirgata terre et dimidia et duabus rodis terre cum pertinenciis de eadem terra scilicet una uirgata et duabus rodis terre cum pertinenciis quas Willelmus Baroname tenuit et dimidia uirgata terre cum pertinenciis quam Adam Pukename tenuit que uirgata terre et dimidia et due rode terre cum pertinenciis remanent ipsi episcoponame et successoribus suis et predicte ecclesie Lincolnname quiete de ipso Robertoname et heredibus suis in perpetuum Et predictus Robertusname et eius heredes tenebunt totum residuum tocius predicte terre cum pertinenciis de ipso episcoponame et successoribus suis et predicta ecclesia Lincolnname in perpetuum Reddendo inde annuatim uiginti solidos sterlingorum ad quatuor terminos anni scilicet ad Natale quinque solidos ad Pascha quinque solidos ad Natiuitatem sancti Johannis Baptiste quinque solidos et ad festum sancti Michaelis quinque solidos pro omni seruicio