Charter Document - 02740877
Charter Number: | 02740877 |
---|---|
Cartulary Title: | The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Promise |
Date: | 1218 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Willelmus dei gratia abbas sancte Marie de Prato Leycestrie et eiusdem loci humilis conuentus salutem in domino Nouerit vniuersitas uestra nos bona fide promisisse quod fideliter laborabimus apud dominum Symonem comitem Montis Fortis et heredes suos quod ipsi restituant venerabili patri nostro Linc episcopo Hugoni secundo et successoribus suis et ecclesie sue Linc quicquid tenent de suburbio Leircestrie et pertinenciis suis eodem modo laboraturi apud omnes alios qui post discordiam olim habitam inter Willelmum bone memorie Linc episcopum ex vna parte et Robertum quondam comitem Leircestrie ex altera super manerio de Cnihteton in suburbio Leic cum pertinenciis suis et post eiusdem manerii et suburbii cum pertinenciis alienacionem ab ecclesia Linc aliquid de pertinenciis predicti manerii aut suburbii sunt adepti quod illud ecclesie Linc similiter restituetur Promisit eciam idem episcopus pro se et capitulo suo quod cum ecclesia Linc predictum suburbium quod est in manu domini Simonis comitis vel aliquam eius partem per nos recuperauerit possessionum quas Linc ecclesia a monasterio nostro recepit apud Esfordeby sub equiualenti estimacione per arbitrium septem virorum bonorum quorum tres eligentur ab episcopo et alii tres a nobis et septimus assensu nostro communi eidem monasterio nostro fiet restitucio Ita scilicet quod si ecclesia Linc dictum suburbium cum pertinenciis plene et integre sit sic adepta eaque nos ecclesie Linc in recompensacionem predictam assignauimus apud Eisfordby cum integritate ad nos reuertentur et tunc quieti erimus a prestacione vj marcarum quas pro molendinis de Eisfordby soluebamus et extunc soluere tenebimur eidem episcopo et successoribus suis et ecclesie sue Linc de molendinis nostris de Leircestria sexaginta solidos sicut eos ante alienacionem predictam soluere consueuimus et quos interim nobis dederunt et quietos clamauerunt Promisimus eciam vniuersi et singuli in verbo domini quod omnia prescripta firmiter et fideliter obseruabimus supponentes nos in hac parte spontanea voluntate iurisdiccioni domini Cantuariensis metropolitani nostri vt liceat ei si opus fuerit nos per censuram ecclesiasticam appellacione remota compellere ad predictarum promissionum nostrarum obseruacionem Quod vt ratum et stabile perseueret parti presentis carte que episcopo et ecclesie sue Linc remanet sigilla nostra apposuimus et parti alteri que nobis remanet predictus episcopus et ecclesia sua Linc sigilla sua apposuerunt Act in capitulo nostro Leycestrie anno ab incarnacione domini millesimo cc septimo decimo in crastino sancte Mildrede virginis Hiis testibus capitulo Leycestrie Galfrido precentore Reginaldo subdecano Linc Roberto Huntedonie Willelmo de Stowa archidiacono Thoma de Fiskerton Petro de Barthon magistro Roberto de Geiuel canonicis Linc magistro Willelmo Furment magistro Ricardo de Tyngehurst Stephano de Cicestria Petro de Straton Hugone de Butemit clericis Stephano de Segraue Willelmo de Diua Henrico de Coleuill militibus Galfrido filio Baldewini Radulfo persona de Esfordeby Thoma Lawerkeston Willelmo de Burton Willelmo de Brudicot et multis aliis
Markups
Names Markup:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Willelmusname dei gratia abbas sancte Marie de Prato Leycestriename et eiusdem loci humilis conuentusname salutem in domino Nouerit vniuersitas uestra nos bona fide promisisse quod fideliter laborabimus apud dominum Symonem comitem Montis Fortisname et heredes suos quod ipsi restituant venerabili patri nostro Linc episcopo Hugoni secundoname et successoribus suis et ecclesie sue Lincname quicquid tenent de suburbio Leircestrie et pertinenciis suis eodem modo laboraturi apud omnes alios qui post discordiam olim habitam inter Willelmumname bone memorie Linc episcopumname ex vna parte et Robertumname quondam comitem Leircestriename ex altera super manerio de Cnihteton in suburbio Leic cum pertinenciis suis et post eiusdem manerii et suburbii cum pertinenciis alienacionem ab ecclesia Lincname aliquid de pertinenciis predicti manerii aut suburbii sunt adepti quod illud ecclesie Lincname similiter restituetur Promisit eciam idem episcopusname pro se et capituloname suo quod cum ecclesia Lincname predictum suburbium quod est in manu domini Simonis comitisname vel aliquam eius partem per nos recuperauerit possessionum quas Linc ecclesianame a monasterioname nostro recepit apud Esfordeby sub equiualenti estimacione per arbitrium septem virorum bonorum quorum tres eligentur ab episcoponame et alii tres a nobis et septimus assensu nostro communi eidem monasterioname nostro fiet restitucio Ita scilicet quod si ecclesia Lincname dictum suburbium cum pertinenciis plene et integre sit sic adepta eaque nos ecclesie Lincname in recompensacionem predictam assignauimus apud Eisfordby cum integritate ad nos reuertentur et tunc quieti erimus a prestacione vjnumeral marcarum quas pro molendinis de Eisfordby soluebamus et extunc soluere tenebimur eidem episcoponame et successoribus suis et ecclesie sue Lincname de molendinis nostris de Leircestria sexaginta solidos sicut eos ante alienacionem predictam soluere consueuimus et quos interim nobis dederunt et quietos clamauerunt Promisimus eciam vniuersi et singuli in verbo domini quod omnia prescripta firmiter et fideliter obseruabimus supponentes nos in hac parte spontanea voluntate iurisdiccioni domini Cantuariensis metropolitani nostri vt liceat ei si opus fuerit nos per censuram ecclesiasticam appellacione remota compellere ad predictarum promissionum nostrarum obseruacionem Quod vt ratum et stabile perseueret parti presentis carte que episcoponame et ecclesie sue Lincname remanet sigilla nostra apposuimus et parti alteri que nobis remanet predictus episcopusname et ecclesia sua Lincname sigilla sua apposuerunt Act in capitulo nostro Leycestrie anno ab incarnacione domini millesimo cc septimo decimodate in crastino sancte Mildrede virginis Hiis testibus capitulo Leycestriename Galfrido precentorename Reginaldo subdecano Lincname Roberto Huntedoniename Willelmo de Stowa archidiacononame Thoma de Fiskertonname Petro de Barthonname magistro Roberto de Geiuel canonicis Lincname magistro Willelmo Furmentname magistro Ricardo de Tyngehurstname Stephano de Cicestrianame Petro de Stratonname Hugone de Butemit clericisname Stephano de Segrauename Willelmo de Diuaname Henrico de Coleuill militibusname Galfrido filio Baldewininame Radulfo persona de Esfordebyname Thoma Lawerkestonname Willelmo de Burtonname Willelmo de Brudicotname et multis aliis