Charter Document - 02740843
Charter Number: | 02740843 |
---|---|
Cartulary Title: | The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Appointment |
Date: | 1285 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Vniuersis ad quorum noticiam presentes littere peruenerint W dei gracia abbas Sancte Crucis de Edinburg et eiusdem loci conuentus salutem in domino Noueritis quod facimus constituimus et ordinamus tenore presencium Robertum dictum de Kidlau clericum et Walterum dictum Wan procuratores nostros et eorum quemlibet ad exigendum et recipiendum nomine nostro ducentas marcas a capitulo Linc quibus nobis tenentur pro resignacione quam fecimus eis de pensione viginti marcarum nobis debita ab eodem Damus eciam mandatum speciale dictis procuratoribus nostris et eorum cuilibet quietum clamandi memoratum capitulum et litteras de recepte seu quieteclamacionis concedendi eidem super pecunia predicta et omnia alia faciendi que circa premissa fuerint oportuna ratum et gratum habituri quicquid predicti R et W vel eorum alter in premissis nomine nostro duxerit faciendum In cuius rei testimonium presentibus litteris sigillum nostrum conuentuale apposuimus Dat apud Sanctam Crucem de Edinburg die sancte Trinitatis anno domini mCclxx quinto
Markups
Names Markup:
Vniuersis ad quorum noticiam presentes littere peruenerint Wname dei gracia abbas Sancte Crucis de Edinburgname et eiusdem loci conuentusname salutem in domino Noueritis quod facimus constituimus et ordinamus tenore presencium Robertumname dictum de Kidlau clericumname et Walterumname dictum Wan procuratoresname nostros et eorum quemlibet ad exigendum et recipiendum nomine nostro ducentas marcas a capitulo Lincname quibus nobis tenentur pro resignacione quam fecimus eis de pensione viginti marcarum nobis debita ab eodem Damus eciam mandatum speciale dictis procuratoribusname nostris et eorum cuilibet quietum clamandi memoratum capitulum et litteras de recepte seu quieteclamacionis concedendi eidem super pecunia predicta et omnia alia faciendi que circa premissa fuerint oportuna ratum et gratum habituri quicquid predicti Rname et Wname vel eorum alter in premissis nomine nostro duxerit faciendum In cuius rei testimonium presentibus litteris sigillum nostrum conuentuale apposuimus Dat apud Sanctam Crucem de Edinburg die sancte Trinitatis anno domini mCclxx quintodate