Charter Document - 02740841

Charter Document - 02740841


Charter Number: 02740841
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1285
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Discretis viris et dominis decano [] uniuersis de capitulo Linc[] W dei gracia abbas Sancte Crucis de Edingburg[] salutem cum reuerencia et continuo caritatis augmento Super distractione pensionis nostre ac resignacione parati sumus sicut prelocutum est per nos negocium consumare Ideo curabimus sine defectu per dei graciam Dunelmens[] talem ex parte nostra mittere ad diem et locum nominatos per vos per quem omnia que nos contingunt poterunt perfecte consumari sine dilacione ulteriori Ceterum quia minus videtur contentum in littera vestra [] actum eam non duximus consignandam nisi expresse dicatur saluis centum solidis domino W de Shelpham quoad uixerit Quare si facere vol[ueriti]s litteram cum dicta clausula ante diem quam statuere voletis mittatis consignandam ut eam die et loco inter nos prelocutos recipere valeatis consignatam Valete Dat[] apud Edingburg[] vigilia apostolorum Philippi et Iacobi anno gracie mcclxxx quinto

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Discretis viris et dominis decanoname [] uniuersis de capitulo Lincname[] Wname dei gracia abbas Sancte Crucis de Edingburgname[] salutem cum reuerencia et continuo caritatis augmento Super distractione pensionis nostre ac resignacione parati sumus sicut prelocutum est per nos negocium consumare Ideo curabimus sine defectu per dei graciam Dunelmens[] talem ex parte nostra mittere ad diem et locum nominatos per vos per quem omnia que nos contingunt poterunt perfecte consumari sine dilacione ulteriori Ceterum quia minus videtur contentum in littera vestra [] actum eam non duximus consignandam nisi expresse dicatur saluis centum solidis domino W de Shelphamname quoad uixerit Quare si facere vol[ueriti]s litteram cum dicta clausula ante diem quam statuere voletis mittatis consignandam ut eam die et loco inter nos prelocutos recipere valeatis consignatam Valete Dat[] apud Edingburg[] vigilia apostolorum Philippi et Iacobi anno gracie mcclxxx quintodate