Charter Document - 02740840
Charter Number: | 02740840 |
---|---|
Cartulary Title: | The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Letter |
Date: | 1285 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Discretis viris ac dominis reuerendis dominis decano Linc[] ac ceteris vniuersis capituli eiusdem Willelmus dei gracia abbas Sancte Crucis de Edinburg et eiusdem loci conuentus salutem et sinceram in domino caritatem Vestre discrecioni singnificamus quod si magistro Waltero de Schelfhanger donec vixerit singulis annis soluere volueritis pensionem suam centum solidorum onus satisfaciendi eidem in vos admittendo per litteras vestras penes nos pro securitate nostra remansuras parati erimus pro ducentis marcis quas deferri facietis apud Nouum Castrum seu Dunelmiam sumptibus vestris et periculo nobis ibidem soluendis ius quod habemus in dicta pensione vobis resingnare ac ipsam pensionem quietam clamare sine vlteriori obligacione nostri vel monasterii nostri de eviccione Vos autem litteras resingnacionis in forma competenti dictabitis et ordinabitis ac nos consingnabimus easdem ac instrumenta si qua habemus de ecclesia de Paxton et de pensione nostra predicta vobis ex tunc restituemus et trademus Hoc idem alias vobis scripsimus in effectu licet uos in litteris vestris innuere videamini quod nos dicto Waltero de Chelfhanger respondere deberemus in vita sua quod inuamur Nam nunc ut alias vobis precise singnificamus quod dicto magistro Waltero in nullo intendimus respondere set integraliter ducentas marcas percipere pro resingnacione pensionis nostre predicte nec aliquam aliam securitatem intendimus vobis facere nisi litteras nostras resingnacionis vobis concedere et instrumenta de dicta pensione si que penes nos sunt vobis restituere moram nuncii vestri non arguatis quem expectando quosdam de conuentu maiores in remotis agentes detinuimus licet invitum Valete Datum apud Sanctam Crucem de Edinburg die sancti Valentini martiris anno domini mcc [] quarto
Markups
Names Markup:
Discretis viris ac dominis reuerendis dominis decano Lincname[] ac ceteris vniuersis capituliname eiusdem Willelmusname dei gracia abbas Sancte Crucis de Edinburgname et eiusdem loci conuentusname salutem et sinceram in domino caritatem Vestre discrecioni singnificamus quod si magistro Waltero de Schelfhangername donec vixerit singulis annis soluere volueritis pensionem suam centum solidorum onus satisfaciendi eidem in vos admittendo per litteras vestras penes nos pro securitate nostra remansuras parati erimus pro ducentis marcis quas deferri facietis apud Nouum Castrum seu Dunelmiam sumptibus vestris et periculo nobis ibidem soluendis ius quod habemus in dicta pensione vobis resingnare ac ipsam pensionem quietam clamare sine vlteriori obligacione nostri vel monasteriiname nostri de eviccione Vos autem litteras resingnacionis in forma competenti dictabitis et ordinabitis ac nos consingnabimus easdem ac instrumenta si qua habemus de ecclesia de Paxton et de pensione nostra predicta vobis ex tunc restituemus et trademus Hoc idem alias vobis scripsimus in effectu licet uos in litteris vestris innuere videamini quod nos dicto Waltero de Chelfhangername respondere deberemus in vita sua quod inuamur Nam nunc ut alias vobis precise singnificamus quod dicto magistro Walteroname in nullo intendimus respondere set integraliter ducentas marcas percipere pro resingnacione pensionis nostre predicte nec aliquam aliam securitatem intendimus vobis facere nisi litteras nostras resingnacionis vobis concedere et instrumenta de dicta pensione si que penes nos sunt vobis restituere moram nuncii vestri non arguatis quem expectando quosdam de conuentu maiores in remotis agentes detinuimus licet invitum Valete Datum apud Sanctam Crucem de Edinburg die sancti Valentini martiris anno domini mcc [] quartoname