Charter Document - 02740831

Charter Document - 02740831


Charter Number: 02740831
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1253
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Viris venerabilibus dominis [] decano et capitulo Lincoln deuotus clericus suus magister Reginaldus de Bathonia rector ecclesie de Paxton salutem in domino sempiternam Nouerit vniuersitas vestra me concessisse et assignasse centum solidos annuos in quibus michi tenemini per cartam vestram inde confectam custodi altaris sancti Hugonis Linc et conuicariis suis a vobis nomine meo annuatim percipiendos iuxta formam carte memorate Quo circa reuerende discrecioni vestre supplico humiliter et deuote quatinus hanc meam concessionem et assignacionem ratas habentes dictos centum solidos dictis custodi et vicariis terminis statutis persoluere dignemini Et quia predictam cartam ad manus non habui promisi corporali prestito sacramento quod ipsam dictis custodi et vicariis restituam quam cito facultas se optulerit in cuius restitucione conficietis michi instrumentum vestrum de me aquietando versus dictos custodem et vicarios quamdiu non fuero canonicus Linc ecclesie Valeat vestra dominacio semper in domino Dat apud Sanctum Albanum die Mercurii infra octabas Assumpcionis beate Marie anno domini mccl tercio In cuius rei testimonium presentibus litteris sigillum meum apposui

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Viris venerabilibus dominis [] decanoname et capitulo Lincolnname deuotus clericus suus magister Reginaldus de Bathonia rector ecclesie de Paxtonname salutem in domino sempiternam Nouerit vniuersitas vestra me concessisse et assignasse centum solidos annuos in quibus michi tenemini per cartam vestram inde confectam custodi altaris sancti Hugonis Lincname et conuicariisname suis a vobis nomine meo annuatim percipiendos iuxta formam carte memorate Quo circa reuerende discrecioni vestre supplico humiliter et deuote quatinus hanc meam concessionem et assignacionem ratas habentes dictos centum solidos dictis custodiname et vicariisname terminis statutis persoluere dignemini Et quia predictam cartam ad manus non habui promisi corporali prestito sacramento quod ipsam dictis custodiname et vicariisname restituam quam cito facultas se optulerit in cuius restitucione conficietis michi instrumentum vestrum de me aquietando versus dictos custodemname et vicariosname quamdiu non fuero canonicus Linc ecclesie Valeat vestra dominacio semper in domino Dat apud Sanctum Albanum die Mercurii infra octabas Assumpcionis beate Marie anno domini mccl terciodate In cuius rei testimonium presentibus litteris sigillum meum apposui