Charter Document - 02740818

Charter Document - 02740818


Charter Number: 02740818
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1191 - 1195
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Hugo dei gracia Lincoln episcopus eternam in domino salutem Ex inspectione publicorum instrumentorum bone memorie Roberti predecessoris nostri et Malcolm quondam regis Scocie cognouimus ecclesiam de Paxton ad dilectos filios nostros [] abbatem et canonicos Sancte Crucis de Edeneburg de iure pertinere eandem que ecclesiam cum omnibus ad eam pertinentibus sicut eam racionabiliter adepti sunt prenominatis canonicis auctoritate episcopali confirmamus Saluis episcopalibus consuetudinibus et Lincoln ecclesie dignitate Quod vt ratum et firmum permaneat presenti scripto sigilli nostri apposicione roborato communiuimus Hiis testibus Roberto archidiacono Huntendonie R archidiacono Leircestrie magistro Ricardo de Swalecliue magistro Galfrido de Deping Roberto de Capella Hugone de Sancto Edwardo Rogero Bact et multis aliis

Source (click image below to view full size)