Charter Document - 02740765

Charter Document - 02740765


Charter Number: 02740765
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Memorandum
Date: 1252
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Memorandum quod die Martis proxima post Natiuitatem beate Marie Virginis anno domini mccL secundo accessit Rogerus de Wesham apud Mammefeld ad dominum H decanum Linc ecclesie offerens se satisfacturum eidem ad plenum de arreragiis annue pensionis nomine capelle de Bonteshal debite ecclesie de Wirkiswrth et cum summam arreragiorum totalem ad manus non haberet quindecim solidos soluit de eisdem diem Purificacionis beate Marie proximam venturam sponte admittens et expresse ad totidem soluendum et quod dictam solucionem bene faciet et plene dictam eciam pensionem terminis statutis et consuetis dicto domino decano vel eius procuratoribus certis persoluet sub debito iuramenti tactis sacrosanctis ab eodem corporaliter prestiti promisit nec quod in eiusdem solucione decetero cessabit sed eidem fidelis existet et debitam in omnibus exhibebit reuerenciam In cuius rei testimonium signa subscriptorum ibidem presencium huic memorando sunt appensa scilicet magistrorum Willelmi et Rogeri de Caue domini Willelmi rectoris ecclesie de Kirkeby domino W de Hampton capellano Willelmo de Laineye Hugonis de Drayton Ricardi de Kele Rogeri de Thansouere

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Memorandum quod die Martis proxima post Natiuitatem beate Marie Virginis anno domini mccL secundodate accessit Rogerus de Weshamname apud Mammefeld ad dominum H decanum Linc ecclesiename offerens se satisfacturum eidem ad plenum de arreragiis annue pensionis nomine capelle de Bonteshalname debite ecclesie de Wirkiswrthname et cum summam arreragiorum totalem ad manus non haberet quindecim solidos soluit de eisdem diem Purificacionis beate Marie proximam venturam sponte admittens et expresse ad totidem soluendum et quod dictam solucionem bene faciet et plene dictam eciam pensionem terminis statutis et consuetis dicto domino decanoname vel eius procuratoribusname certis persoluet sub debito iuramenti tactis sacrosanctis ab eodem corporaliter prestiti promisit nec quod in eiusdem solucione decetero cessabit sed eidem fidelis existet et debitam in omnibus exhibebit reuerenciam In cuius rei testimonium signa subscriptorum ibidem presencium huic memorando sunt appensa scilicet magistrorum Willelminame et Rogeri de Caue domininame Willelmi rectoris ecclesie de Kirkebyname domino W de Hampton capellanoname Willelmo de Laineyename Hugonis de Draytonname Ricardi de Kelename Rogeri de Thansouerename