Charter Document - 02740740

Charter Document - 02740740


Charter Number: 02740740
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Court Record
Date: 1268
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus quod cum mota fuisset questio in curia [domini regis] super aduocacione tercie partis ecclesie de Derley in Pecco inter magistrum Willelmum de Lessington decanum Lincoln[] [ecclesie ex vna] parte et Robertum de Derley ex altera Tandem idem Robertus ad bonam fidem et rectam conscienciam d[e bono consilio] recurrens anno domini millesimo cclx octauo quinto kalendas Maii anno regni domini regis h[enrici lij comparuit] coram domino Martino de Littylbir[] [magistro Rog]ero de Seyton[] et domino Johanne de Cobham [tunc] domini regis iusticiariis in Bancho apud [westmonasterium necnon] coram aliis ipsius domini regis fidelibus [tunc] ibidem presentibus Et coram ipsis [pup]plice et aper[te in iud]icio recognouit ius aduocacionis tercie partis et insuper tocius ecclesie predicte esse predicti decani Linc[] [ecclesie] et ad dignitatem decanatus Lincolniensis ecclesie pleno iure spectare Et insuper postea omne clamium et ius suum si quid a quibuscunque et qualiter[cunque vncquam] habuit vel habere potuit seu poterit in ecclesia de Derley predicta eidem decano et successoribus suis decanis Lincoln[] pro se et heredibus suis totaliter concessit et remisit Et in signum renunciacionis iuris sui cartam quam habuit a Henrico filio Henrici de Derley et Hugone filio Andree de eadem dominis de Derley per quos dicebat se ius habere in manibus predicti domini decani resignauit ac si qua alia instrumenta essent que ipsum contra decanum aliquo modo iuuare poterant ea vbicumque inuenta essent pro nullis haberi voluit Vt autem nulla remaneret fraudis suspicio per fidem promisit idem Robertus eidem decano quod fideliter laborabit et faciet quod predicti auctores sui facient ex abundanti eidem decano cartam quiete clamacionis in forma bona super aduocacione tocius ecclesie predicta Demum autem idem Robertus quod omnia predicta fideliter obseruabit et nullum malum dicto domino decano in hiis vel aliis procurabit per fidem datam iurauit Propter que dictus dominus decanus eundem Robertum et suos in specialem amiciam bona fide recollegit et admisit In cuius rei testimonium partes huic scripto cyrographato sigilla sua apposuerunt Hiis testibus domino Willelmo Bagot Rogero de Wardington domino Ricardo de Trowell canonico Derbeye magistris Hugone de Redford Durando de Lincoln[] Hugone de Thurgerton domino Roberto de Thorp capellano Petro de Brimington Ricardo le Fraunceys Thoma de Morton Thoma de Leges Thoma clerico et aliis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:





Notum sit omnibus quod cum mota fuisset questio in curia [domini regis] super aduocacione tercie partis ecclesie de Derley in Pecco inter magistrum Willelmum de Lessington decanum Lincoln[] [ecclesiename ex vna] parte et Robertum de Derleyname ex altera Tandem idem Robertusname ad bonam fidem et rectam conscienciam d[e bono consilio] recurrens anno domini millesimo cclx octauodate quintonumeral kalendas Maii anno regni domini regis h[enrici lijnumeral comparuit] coram domino Martino de Littylbir[]name [magistro Rog]ero de Seyton[]name et domino Johanne de Cobham [tunc] domini regis iusticiariisname in Bancho apud [westmonasterium necnon] coram aliis ipsius domini regis fidelibus [tunc] ibidem presentibus Et coram ipsis [pup]plice et aper[te in iud]icio recognouit ius aduocacionis tercie partis et insuper tocius ecclesie predicte esse predicti decani Linc[] [ecclesie]name et ad dignitatem decanatus Lincolniensis ecclesie pleno iure spectare Et insuper postea omne clamium et ius suum si quid a quibuscunque et qualiter[cunque vncquam] habuit vel habere potuit seu poterit in ecclesia de Derley predicta eidem decanoname et successoribus suis decanis Lincoln[] pro se et heredibus suis totaliter concessit et remisit Et in signum renunciacionis iuris sui cartam quam habuit a Henrico filio Henrici de Derleyname et Hugone filio Andree de eadem dominis de Derleyname per quos dicebat se ius habere in manibus predicti domini decaniname resignauit ac si qua alia instrumenta essent que ipsum contra decanumname aliquo modo iuuare poterant ea vbicumque inuenta essent pro nullis haberi voluit Vt autem nulla remaneret fraudis suspicio per fidem promisit idem Robertusname eidem decanoname quod fideliter laborabit et faciet quod predicti auctores sui facient ex abundanti eidem decanoname cartam quiete clamacionis in forma bona super aduocacione tocius ecclesie predicta Demum autem idem Robertusname quod omnia predicta fideliter obseruabit et nullum malum dicto domino decanoname in hiis vel aliis procurabit per fidem datam iurauit Propter que dictus dominus decanusname eundem Robertumname et suos in specialem amiciam bona fide recollegit et admisit In cuius rei testimonium partes huic scripto cyrographato sigilla sua apposuerunt Hiis testibus domino Willelmo Bagotname Rogero de Wardingtonname domino Ricardo de Trowell canonico Derbeyename magistris Hugone de Redfordname Durando de Lincoln[]name Hugone de Thurgertonname domino Roberto de Thorp capellanoname Petro de Brimingtonname Ricardo le Fraunceysname Thoma de Mortonname Thoma de Legesname Thoma clericoname et aliis