Charter Document - 02740680
Charter Number: | 02740680 |
---|---|
Cartulary Title: | The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1252 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Leyrcestria a die sancte Trinitatis in tres septimanas anno regni regis Henrici filii Johannis xxxvj coram Siluestro episcopo Karleolensi Rogero de Turkel Gilberto de Preston et Adam de Hylton iusticiariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Henricum decanum Linc personam ecclesie de Esseburn querentem et Ricardum de Mapelton Saram vxorem eius Henricum de Mapelton Leticiam vxorem eius Willelmum de Essebur et Ceciliam vxorem eius deforciantes de quatuor toftis et dimidia et vna acra prati cum pertinenciis in Esseburn Vnde iurata vtrum predicta tofta et pratum cum pertinenciis sint libera elemosina pertinens ad ecclesiam ipsius persone in Esseburn an laicum feudum ipsius Ricardi Sarre Henrici Leticie Willelmi et Cecilie summonita fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predicti Ricardus Sara Henricus Leticia Willelmus et Cecilia recognouerunt predicta tofta et pratum cum pertinenciis esse ius ipsius persone et ecclesie sue de Esseburn et illa ei reddiderunt exceptis duobus toftis et dimidia et prato in eadem curia et remiserunt et quieta clamauerunt de se et heredibus ipsarum Sare Leticie et Cecilie predicto persone et ecclesie sue predicte et successoribus suis personis eiusdem ecclesie inperpetuum Et pro hac recognicione reddicione remissione et quieta clamacione fine et concordia idem persona concessit predictis Ricardo Sare Henrico Leticie Willelmo et Cecilie predicta duo tofta et dimidium et pratum cum pertinenciis scilicet toftum et dimidium que jacent inter toftum Henrici de Cruce et toftum Thome Juuenis et toftum quod iacet iuxta grangiam comitis de Ferrariis uersus orientem Habenda et tenend eisdem Ricardo Sare Henrico Leticie Willelmo et Cecilie et heredibus ipsarum Sarre Leticie et Cecilie de predicta persona et ecclesia sua predicta et successoribus suis personis eiusdem ecclesie in perpetuum Reddendo inde per annum duos solidos medietatem ad festum Inuencionis sancte Crucis et alteram medietatem ad festum sancti Martini pro omni seruicio et exaccione Et preterea iidem Ricardus Sara Henricus Leticia Willelmus et Cecilia concesserunt pro se et heredibus ipsarum Sare Leticie et Cecilie quod omnes manentes in predictis tenementis de cetero molent bladum et brasium suum ad molendinum ipsius persone et successorum suorum ecclesie de Esseburn ad vicesimum quartum granum in perpetuum et facient sectam ad curiam ipsius persone et successorum suorum bis in anno scilicet ad proximam curiam post Pascha et ad proximam curiam post festum sancti Michaelis et similiter quandocumque placitum in eadem curia fuerit per breve domini regis de recto et hec concordia facta fuit de assensu et uoluntate Rogeri Conuentrensis et Lichefeldensis episcopi Dereb iij
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Leyrcestria a die sancte Trinitatis in tres septimanas anno regni regis Henrici filii Johannis xxxvjdate coram Siluestro episcopo Karleolensiname Rogero de Turkelname Gilberto de Prestonname et Adam de Hylton iusticiariisname itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Henricum decanum Linc personam ecclesie de Esseburnname querentem et Ricardum de Mapeltonname Saram vxoremname eius Henricum de Mapeltonname Leticiam vxoremname eius Willelmum de Esseburname et Ceciliam vxoremname eius deforciantes de quatuor toftis et dimidia et vna acra prati cum pertinenciis in Esseburn Vnde iurata vtrum predicta tofta et pratum cum pertinenciis sint libera elemosina pertinens ad ecclesiam ipsius persone in Esseburnname an laicum feudum ipsius Ricardiname Sarrename Henriciname Leticiename Willelminame et Ceciliename summonita fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predicti Ricardusname Saraname Henricusname Leticianame Willelmusname et Cecilianame recognouerunt predicta tofta et pratum cum pertinenciis esse ius ipsius personename et ecclesie sue de Esseburnname et illa ei reddiderunt exceptis duobus toftis et dimidia et prato in eadem curia et remiserunt et quieta clamauerunt de se et heredibus ipsarum Sarename Leticiename et Ceciliename predicto personename et ecclesiename sue predicte et successoribus suis personis eiusdem ecclesie inperpetuum Et pro hac recognicione reddicione remissione et quieta clamacione fine et concordia idem personaname concessit predictis Ricardoname Sarename Henriconame Leticiename Willelmoname et Ceciliename predicta duo tofta et dimidium et pratum cum pertinenciis scilicet toftum et dimidium que jacent inter toftum Henrici de Crucename et toftum Thome Juuenisname et toftum quod iacet iuxta grangiam comitis de Ferrariisname uersus orientem Habenda et tenend eisdem Ricardoname Sarename Henriconame Leticiename Willelmoname et Ceciliename et heredibus ipsarum Sarrename Leticiename et Ceciliename de predicta personaname et ecclesianame sua predicta et successoribus suis personis eiusdem ecclesie in perpetuum Reddendo inde per annum duos solidos medietatem ad festum Inuencionis sancte Crucis et alteram medietatem ad festum sancti Martini pro omni seruicio et exaccione Et preterea iidem Ricardusname Saraname Henricusname Leticianame Willelmusname et Cecilianame concesserunt pro se et heredibus ipsarum Sarename Leticiename et Ceciliename quod omnes manentes in predictis tenementis de cetero molent bladum et brasium suum ad molendinum ipsius personename et successorum suorum ecclesie de Esseburn ad vicesimum quartum granum in perpetuum et facient sectam ad curiam ipsius persone et successorum suorum bis in anno scilicet ad proximam curiam post Pascha et ad proximam curiam post festum sancti Michaelis et similiter quandocumque placitum in eadem curia fuerit per breve domini regis de recto et hec concordia facta fuit de assensu et uoluntate Rogeri Conuentrensis et Lichefeldensis episcopiname Dereb iijnumeral