Charter Document - 02739519
Charter Number: | 02739519 |
---|---|
Cartulary Title: | The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1290 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Edwardus dei gracia rex Anglie dominus Hibernie et dux Aquitanie venerabili in Christo patri O eadem gracia episcopo Lincoln salutem Sciatis quod cum [] prior hospitalis sancti Johannis Jerosalomit in Anglia in curia nostra coram iusticiariis nostris apud Westmonasterium sum monitus esset ad respondendum priori de Thornholm de placito quod permittat ipsum presentare ydoneam personam ad ecclesiam de Botenesford que vacat et ad suam spectat donacionem vt dicitur Idem prior Hospitalis venit in eadem curia nostra et recognouit aduocacionem predicte ecclesie esse ius ipsius [] prioris de Thornholm et ecclesie sue de Thornholm et illam remisit et quietam clamauit de se et successoribus suis et ecclesia sua sancti Johannis Jerosalomi in Anglia predicto priori de Thornholm et successoribus suis et ecclesie sue de Thornholm inperpetuum Et ideo vobis mandamus quod non obstante reclamacione predicti prioris hospitalis ad presentacionem predicti [] prioris de Thornholm ad predictam ecclesiam ydoneam personam admittatis Teste Johanne de Metingham apud Westmonasterium sexto die Maii anno regni nostri decimo octauo