Charter Document - 02730596
Charter Number: | 02730596 |
---|---|
Cartulary Title: | The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1284 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Lincoln[] a die Pascha in quinque septimanis anno regni regis Edwardi filii regis Henrici duodecimo coram Johanne de Vallibus Willelmo de Saham Rogero Loueday Johanne de Metingham et magistro Thoma de Sudinton iusticiariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Simonem filium Simonis Geylin de Sowe petentem et Oliuerum episcopum Lincoln[] quem Walterus de Ludeham vocauit ad warantum et qui ei warantizauit de vno mesuagio et vna carrucata terre cum pertinenciis in Marton[] iuxta Thorkeseye Et vnde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Simon recognouit predicta mesuagium et terram cum pertinenciis esse ius ipsius episcopi et ecclesie sue sancte Marie de Lincoln[] et illa remisit et quietaclamauit de se et heredibus suis predicto episcopo et successoribus suis episcopis predicte ecclesie et ecclesie sue predicte inperpetuum Et pro hac recognicione remissione quieta clamacione fine et concordia idem episcopus dedit predicto Simone sexaginta solidos sterlingorum
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Lincoln[] a die Pascha in quinque septimanis anno regni regis Edwardi filii regis Henrici duodecimo coram Johanne de Vallibusname Willelmo de Sahamname Rogero Louedayname Johanne de Metinghamname et magistro Thoma de Sudinton iusticiariisname itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Simonem filium Simonis Geylin de Sowename petentem et Oliuerum episcopum Lincolnname[] quem Walterus de Ludehamname vocauit ad warantum et qui ei warantizauit de vno mesuagio et vna carrucata terre cum pertinenciis in Marton[] iuxta Thorkeseye Et vnde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Simonname recognouit predicta mesuagium et terram cum pertinenciis esse ius ipsius episcopiname et ecclesie sue sancte Marie de Lincolnname[] et illa remisit et quietaclamauit de se et heredibus suis predicto episcoponame et successoribus suis episcopis predicte ecclesiename et ecclesiename sue predicte inperpetuum Et pro hac recognicione remissione quieta clamacione fine et concordia idem episcopusname dedit predicto Simonename sexaginta solidos sterlingorum