Charter Document - 02730557

Charter Document - 02730557


Charter Number: 02730557
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1218
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Lincoln[] a die sancti Martini in xv dies anno regni regis Henrici filii regis Johannis tercio coram domino Hugone Linc[] episcopo Johanne Marescallo Willelmo de Albeniaco Ada de Nouo Mercato Waltero Mauclerc Willelmo de Cressy iusticiariis itinerantibus et aliis fidelibus domini regis tunc ibidem presentibus inter Willelmum archidiaconum de Stowa personam ecclesie de Dunham petentem et Herbertum de Hagham et Gaufridum filium suum tenentes de sex bouatas terre et vno tofto cum pertinenciis in Hagham Vnde recognicio sum monita fuit inter eos in prefata curia ad recognoscendum vtrum predicte sex bouatas terre et toftum cum pertinenciis sint libera elemosina pertinens ad ecclesiam ipsius Willelmo archidiaconi persone de Dunham an laicum feodum ipsorum Herberti et Gaufridi Scilicet quod predicti Herbertus et Gaufridus recognouerunt totam predictam terram et toftum cum pertinenciis esse ius ipsius Willelmo archidiaconi et ecclesie predicte de Dunham et illam remiserunt et quietam clamauerunt de se et heredibus eorum ipsi Willelmo archidiacono persone de Dunham et successoribus suis et predicte ecclesie inperpetuum

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Lincoln[] a die sancti Martini in xv dies anno regni regis Henrici filii regis Johannis terciodate coram domino Hugone Linc[] episcoponame Johanne Marescalloname Willelmo de Albeniaconame Ada de Nouo Mercatoname Waltero Mauclercname Willelmo de Cressy iusticiariisname itinerantibus et aliis fidelibus domini regis tunc ibidem presentibus inter Willelmum archidiaconum de Stowa personam ecclesie de Dunhamname petentem et Herbertum de Haghamname et Gaufridum filiumname suum tenentes de sex bouatas terre et vno tofto cum pertinenciis in Hagham Vnde recognicio sum monita fuit inter eos in prefata curia ad recognoscendum vtrum predicte sex bouatas terre et toftum cum pertinenciis sint libera elemosina pertinens ad ecclesiam ipsius Willelmo archidiaconi persone de Dunhamname an laicum feodum ipsorum Herbertiname et Gaufridiname Scilicet quod predicti Herbertusname et Gaufridusname recognouerunt totam predictam terram et toftum cum pertinenciis esse ius ipsius Willelmo archidiaconiname et ecclesie predicte de Dunhamname et illam remiserunt et quietam clamauerunt de se et heredibus eorum ipsi Willelmo archidiacono persone de Dunhamname et successoribus suis et predicte ecclesiename inperpetuum